useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.14
Signature: 1.3.14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. November 1491
Sitzung vom 13. November 1491  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [13. November 1491] Tredecima mensis Novembris racione bedelli medicorum deductum est per dominum rectorem etc.44

    Inspecta paucitate personarum et miseria facultatis medicine conclusum est, quod facultas provideat sibi de honesto bono viro, quem recipiet in pedellum; quo habito maneat et inhabitare debeat cum Iohanne bedello theologorum in domo universitatis usque ad proximam congregacionem universitatis, ubi amplius deliberandumerit racione eiusdem bedelli medicorum; habeat ibidem hospicium ex pietate et non ex prescripcione.

    lohannes notarius universitatis.45

    Tribus sic vicibus temptavit decanus doctorum facere congregacionem, semper autem impedimenta supervenere vel ex parte rectoris aut alias quomodocumque, ut sui intenti non fuit facta exequcio. Medio sic tempore universitatis facta fuit congregacio, in qua inter ceteros articulos racione bedelli nostri a rectore mencio fuit facta, facultates autem se, ut moris est, ad partes dantes, Anndrea absente, dominus doctor Iohannes Tichtel, vir prudens, doctus et eloquens pro tunc decani locum tenens cum suis doctoribus in eum modum deliberavit et rectori respondit, ut rectoris esset de pedello46providere, attento, ut pedellus plus rectori quam facultati serviret. Sentencia autem artistarum merito consideranda est, que talis fuit, ut medici pedellum assummerent; quod si nollent, ad hoc cogerentur. Alie facultates voluerunt ambos pedellos simul inhabitare. Ea sic racione pedelli acta sunt et alia adhuc posteriora erunt videnda scripta. [fol. 7v]

    Etsi statutum habeat, ut decanus precedentis mutacionis in spacio unius mensis computacionem47facere teneatur et presentare remanencias, propter computum noluit Anndreas pro tunc decanus articulum pro doctorum convencione formare, sed propter statutorum lectionem articulus in sceda doctoribus missus est per quendam iuvenem solum ipsius decani, ita ut in festo s. Erhardi in domo medicorum congregati fuere, ubi statuta deberent fuisse lecta, tamen ob scolarium penuriam dimissa et alia utiliora inducta erant.

    Articuli autem in ea congregacione inducti sunt infrascripti. Item dominus doctor Tichtel computavit, pariter dominus doctor Foedericus quo ad censum domus nostre, Tichtl racione decanatus, cuius causa quedam sceda eum et Foedericum concernens descripta michi presentata fuit in die s. Erhardi suprascripto, cuius forma de verbo ad verbum talis fuit:

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    44 Dieser Satz wurde zentriert geschrieben.
    45 Die drei letzten Wörter wurden eingerückt.
    46 Randglosse links in späterer Schrift:
    47 Randglosse links in späterer Schrift:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.