useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.16
Signature: 1.3.16
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Jänner 1492
Sitzung vom 8. Jänner 1492  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [8. Jänner 1492] Item in die Erhardi computum fecit Mag. Iohannes Tichtel de 9 flor. Ung., de quibus exposuit 3 lib. 8 den.; reposuit ergo 6 flor. et unam libram minus 8 den., quos sex iterum facultas reposuit ad predictum Mag. Johannem Tichtl et unam libram minus 8 den., quia decanus noluit ad se recipere; scivit enim in brevi tractandam esse anathomiam, que tunc multa requirit. Alium pocius habere voluit labores et pecunie exposiciones.

    Item dominus hospes Mag. Foedericus eodem die Erhardi dedit censum medium ad festum Michaelis anni 1491; defalcatis tamen defalcandis remanserunt 13 sol. 13 den., quos eciam ad dictum Mag. Iohannem Tichtel facultas reponit, quousque ad ladulam parvam fiet introitus vel alias forte facultatis nomine exponerentur. Actum 1492 die Erhardi presentibus omnibus doctoribus preter Mag. Johannem de Sälingstat.

    Item doctori Federico, hospiti domus nostre, concessum est racione domus, ut carpentarium quendam adducat ad videndum defectus racione tecti, quos ipse disponat. Maxime causa canne cuiusdam sibi est principaliter permissum, si aliqua est necessaria vel reformacioni utilis, ut id disponat et ei in censu defalcentur illa.

    Item racione pedelli51sic conclusum fuit, ut decanus pro uno videat, cui annuatim 3 lib. den. aut paulo plus nomine facultatis promittat cum aliis accidentalibus, ita quod facultas non mansit cum illo, quod rectoris et non facultatis esset assumere pedellum.

    Item racione anathomie sic concludebatur, que tunc in viginti vel paulo minus annis celebrata non fuit, ut omnino ea res ageretur. Assumpsit dominus doctor52[fol. 8v] Tichtl aput iudicem id velle expedire et aput suos. Doctor autem Anndreas lecturam pro anathomia53et dominus doctor Bartholomeus Stäbär indicacionem assumpsit, ita tamen, ut ea sub expensis fierent facultatis propter scolarium paucitatem. In ista congregacione exposuit doctor Federicus pro colacione doctoribus et in censu, ut premissum est, defalcavit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    51 Randglosse links von späterer Hand: „bedellus“.
    52 Am Seitenende wurde von anderer Hand noch vermerkt: „anathomia in secundo
    53 Randglosse links von späterer Hand:
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.