Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1512] Anno Domini 1512, die sanctorum martirum Tiburcii et Valeriani, fui ego Wilhelmus Puelinger ex Wising iterum in decanum nostre facultatis electus, et recepto computo decani precedentis et inquilini domus nostre doctoris protunc Iohannis Neuman, singula, que remanserunt, fuerunt in parvam ladulam, pecuniam communem continentem, reposita et claves ad eandem more solito distribute senioribus.
Eodem die doctor Iohannes Neuman petivit sibi rursus locari per facultatem domum cum cellario, horreo et torculari pro 18 flor. Ren. Facultas vero respiciens ad expensas, quas fecit et quotannis facere co[a]cta est et fuit pro reformacione torcularis, noluit sibi locare domum, nisi superadderet aduc pro censu annuo occasione torcularis 2 flor. Ren., aut facultas velit torcular vendere, aut sibi in usum non accomodare, quia cogeretur censum totum fere domus impendere structure torcularis. Finaliter ita res per doctores limitata fuit in favorem doctoris Neuman ex singulari benivolencia, quod ipse de cetero servaret torcular in esse “wesenlich und peylich", cum omnibus sibi attinentibuset annexis instrumentis et doleis, videlicet schosskhar, spindel, quam novam fecimus cum ferreis falangis, presskhar, poting, seycher, granndt, riglen et omnibus aliis, ita quod torcular ita restituat facultati in bono esse bene reformatum, sicut facultas sibi reformatum locavit gratis, nam dominus Cristannus ante eum erexit torcular suis expensis et tandem cum omnibus instrumentis facultati tradidit et dimisit. Ita voluit fieri de ea facultas, quod non laceraretur, sed erigeretur et conservaretur per eundem, et casu, quo aliquando aliquot instrumentorum per usum longum frangerentur, videlicet granndt, schosskhar, seycher, khar oder spindel et similia, quod ipse dominus doctor Iohannes Neuman velit renovare seu reformare suis propriis expensis et facultati de censu non defalcare obulum. Sub hac condicione doctor Iohannes Neuman locacionem accepit, et facultas totam domum sibi pro consueto censu locavit mihique commisit, ut ad acta mea statim verbis rotundis et expressis scriberem propter futura pericula.
Secundo facultas eodem die conclusit facere structuram in domo, renovare videlicet horreum et a fundamento cum muris solidis erigere, testudinem inferius facere et superius bibliotecam cum fenestra magna ad ortulum, ad quam fenestram construendam dominus doctor Iohannes Marckhart sponte duos lapides “khrachstain" se donaturum promisit. Elegit autem facultas in magistros fabrice decanum, doctorem Cuspinianum et inquilinum domus, quibus omnem rem commisit cum pleno mandato ad recipiendum pecunias ex ladula et ad faciendum singula pro structura ista necessaria et oportuna. [fol. 53v]327
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.181, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.181/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success