Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. August 1512] Secundo fuit facultas congregata 4. Augusti, que fuit dies sancti Valentini, in qua congregatione conclusa sunt sequencia. Primo ex parte structure horrei declinavit facultas ab illo edificio propter impensas pro eodem necessarias, quas tunc solvere non potuit, et conclusit, in parte anteriori domus, ubi prius prope fontem fuit biblioteca, velle ibidem facere testudinem, que stubelle superiori in planicie esset equalis. Deinde sub tecto domus pretendit rursus unam testudinem duabus inferioribus correspondentem in latitudine edificare cum tecto ex lateribus, erigendo muros a quatuor partibus, hinc inde non cessando ab edificio, donec deficiat pecunia in scrinio.
Secundo in eadem congregatione propter doctoris Iohannis Bruteni temerariam absenciam conclusit facultas, audito prius pedello, cui respondit, se ad vineas iturum, cum sibi decani schedam presentasset, nisi aliam et racionabilioremcausam allegaret, in medio floreno Renensi esse mulctandum, cum sit ex iunioribus, qui plus ceteris sub obediencia vivere coguntur,328et tamdiu a facultatis consilio et emolumentis esse suspendendum, donec satisfecerit realiter et cum effectu. Idem enim excessus magis in uno, quam in alio est puniendus, sicut dignum de homicidio voluntario vel casuali.
Tercio facultas ex scrinio dedit ad manus meas 20 talenta den. Vienens. pro structura supradicta.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.182, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.182/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success