Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Mai 1513] Item sexta feria post Pangracii fuit iterum congregata facultas ad deliberandum super articulis subscriptis.
Primus ad audiendum supplicacionem quorundam doctorum novellorum, ut ad consilium facultatis recipiantur, et fuerunt doctor Georgius Tansteter348, doctor Symon Latz et doctor Ioannes Puelhamer, et peticionibus eorum auditis, fuerunt admissi. Dedit unusquisque 20 cruc. pro bibalibus.
Secundus articulus ad audiendum extraneum doctorem quendam, doctorem videlicet Ioannem Salium petere volentem sese ad repetendum admitti. Audita eius peticione est ad repetendum admissus, conclusitque protunc facultas, ut de cetero semper velit huiusmodi petenti ad optionem dare, ut unum canonem ex Avicenna, Galieno vel Ypocrato sine dolo et fraude sibi proiceret eundemque solito more repeteret, et ita factum est. Proiecit enim propria manu Afforismum 26. quarte particule Afforismorum, et fuit materia defluxu dissenterico.
Tertius articulus non minus principalis ad deponendum pecuniam facultatis a decano precedenti, videlicet Ioanne Entzianer, et a dominis doctoribus et licentiatis novellis perceptam.
Quartus ad recipiendum censum ab inquilino domus facultatis, puta a doctore Ioanne Newman protunc eiusdem facultatis decano,349et ut sibi solito more hactenus observato eadem sibi ulterius locaretur. Qui articuli expediti sunt. Defalcatis enim defalcandis percepi adecano precedenti, a doctoribus et licentiatis novellis absque censu domus 34 tal. 4 sol. 4 den.; addidi 6 libr. den. ex parte census hiemalis; fecisset census hiemalis 6 libr. cum media, sed mediam libram exposueram ad purgandum quatuor fumigalia domus et pro fune ad puteum et pro duobus ferreis circulis ad testudinem, quam a predictocensu subtraxi, et sic summa summarum perceptarum una cum censu hiemali fecit 40 libr. 4 sol. 4 den., que summa protunc reposita est ad ladulam facultatis.
Item remansit protunc unus flor. Renens. de tribus novellis doctoribus, qui expositus est ut sequitur: Item pro quinque octavis vini per 16, facit cruc. 20; item pro quatuor octavis vini per 12; item pro piscibus 4 cruc., pro pane 20 den.; coce bibales 24 den.; iterum coce 26 den. quos concesserat, facit summa 7 sol. 4 den.
Et quia protunc fuerunt tres, qui receperunt insignia doctoralia,350 videlicet Mag. Georgius Tansteter, Mag. Symon Latz et Mag. Ioannes Puelhamer, et duo gradum licenciatus in medicina, videlicet Mag. Mathias Gasser et Ioannes Dornhofer de Lauff, feria quarta videlicet post Ascensionem Domini, dedit quilibet ante licenciam 2 ducatos seu 22sol. den., similiter ante baccalaureatum. Que peccunia computata est ut supra et reposita cum peccunia precedentis decani. [fol. 56v]
Item domus facultatis est doctori Ioanni Newman, protunc seniori et decano facultatis eiusdem, solito more hactenus observato iterum locata.351
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.198, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.198/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success