Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[20. April 1513] Item feria quarta post Tiburcii congregata fuit iterum facultas ad expediendum articulos sequentes: Primus fuit ad audiendum quendam baccalaureum inmedicina aliquid a facultate petiturum, et fuit Ioannes Alberti344 de Lauff, qui petivit pro admissione ad examen pro gradu licencie in medicina, petivitquesecum dispensari super responsionibus publicis, et est exauditus345ob eius paupertatem, et quia habuit concurrentes duos, Mag. Ioannem Puelhamer et Mag. Mathiam Gasser, graciose346est admissus. Secundus articulus fuit ad presentandum domino cancellario illos tres ad examen pro gradu licencie admissos, et fuerunt presentati conclusumque, quod omnes simul uno die respondeant et omnes simul dent unicuique doctorum loco collacionum 1 flor. Ren., etdederunt et fuerunt protunc septem doctores, qui examinaverunt, videlicet doctor Ioannes Cuspinianus, protunc vicecancellarius, doctor Ioannes Neuman decanus, doctor Ioannes Markhward, doctor Wilhelmus Puelinger, doctor Ioannes Prutenus, doctor Ioannes Entzianer et doctor Iodocus Puehamer. Puelhamer dedit unicuiquedoctorum 14 sol. den. ante admissionem ad examen pro gradu licencie. [fol. 56r]347
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.197, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.197/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success