useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.202
Signature: 1.3.202
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. August 1513
Sitzung vom 27. August 1513  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [27. August 1513] Die Sabati, que fuit vigilia sancti Augustini, iterum congregata fuit facultas ad deliberandum super sequentia. Primo ad audiendum Mag. Gandulphum Grussen ex Erfordia petere volentem se admitti ad examen pro gradu baccalariatus in medicina ac deinceps pro licencia.

    Secundo, quid sit faciendum cum lignis cum serra modo divisis et in platea cumulatim iacentibus.

    Item in eadem congregacione petiverunt duo licentiati in medicina, puta Mag. Mathias Gasser et Iohannes Dornhofer Alberti360de Lauf, ut cum quibusdam recipiendis insignia doctoralia eadem insignia doctoralia recipere possent.

    Fuerunt primo auditiduo licentiati et conclusum,quod cum aliis reciperent insignia doctoralia, ita tamen, quod unusquisque prius deponeret ad facultatem 20 libr. den., et fecerunt.

    Item eadem hora Mag. Gandulphus admissus est ad examen pro gradu baccalariatus examinatusque et promotus, quia satis docte respondebat protunc; denique in stuba inferiori domus facultatis creatus in baccalarium in medicina presentibus omnibus doctoribus dicte facultatis.

    Item ex parte lignorum, quo remanserant post casum antiqui lignei tecti, quando facta fuit nova structura super antiquam liberariam prope fontem, conclusit facultas, ut darentur pedello, ita quod esset mitius in recipiendo peccuniam a novellis doctorandis. Fecit et eadem ligna recepit.

    Item in eadem congregacione exposuit decanus pro vino, quod protunc solvit, 16 den. puta octava, 6 cruc. Pro uvis 12 den,, pro piris 1 cruc., pro simula 1 den. Hec pecunia recepta est de361media libra denariorum quadam, quam dabat Salius pro bibalibus, quandoreceptus est ad consilium, et baccalarius quidam pro intitulacione, ut prius signatum est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    360 Im Original ist Alberti durchgestrichen.
    361 Ein Wort wurde gestrichen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.