Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[6. September 1513] Tercia vero feria sequenti post Egidii iterum duo pro gradu licencie responderunt. Primus fuit Mag. Georgius Hayny, admissus et promotus pie. Secundus fuit Ioannes de Lunden, artium et medicine baccalaureus Erphurdensis365 qui satis debiliter et timide respondit ex magnaque gracia et misericordia, quam graciam et misericordiam ipse humiliter sibi a facultate communicari petivit, admissus et promotus est iuravitque, quod in quinque annis Vienne practicare non velit et de cetero diligencior esse in studio.
Item eodem die ante examen deposuit Mag. Georgius Hayni 50 libr. den., quemadmodum Mag. Gastgeb fecit.
Item in eadem congregacione exposuit decanus de propria peccunia pro tribus mediis vini et uno quartali, per 16 vendendo octavam, 28 den. Item pro fructibus et pane 4 den.; facit in summa 32 den. [fol. 58v]
Item de 50 libr. den. Mag. Georgii Hayni et de peccunia baccalarii de Lunden cuilibet doctori, qui fuerunt numero decem, date sunt 10 libr. den. Remanserunt protunc 5 libr. den., que date sunt doctori Wilhelme pro collacionibus post examina, ut infra patebit, in congregacione Sabato die post Nativitatis Marie habita, et fuit peccunia baccalarii de Lunden 55 libr. den.
Die Sabati post festum Nativitatis Marie iterum convocata fuit facultas ad deliberandum et consultandum super articulos sequentes. Primo, quid expediat fieri ex parte prandii dominorum licenciandorum, qui fuerunt numero sex. Conclusum, quod prandium debeat fieri cum vicecancellario doctore Wilhelmo, qui protunc etiam fuit pater eorum, suntque eodem die iam nominato doctori366Wilhelmo et vicecancellario date 15 libr. den. ad disponendum necessaria pro prandio septem ferculorum trium mensarum.
Item eodem die et eadem hora deposuerunt duo licentiati, puta Mag. Mathias Gasser et Iohannes Alberti367de Lauf, quilibet 20 libr. den.; de peccunia vero Gasser licentiati remanserunt post accepcionem 15 libr. den. per doctorem Wilhelmum ut supra 5 libr. den., que posite sunt ad peccuniam Ioannis Alberti368de Lauf ad unum sacculum signatum signeto domini doctoris Cuspiniani.
Item secundus articulus fuit ad disponendum cirotecas et birreta pro actu dominorum licenciandorum. Conclusum, quod decanus protunc illa disponeret, disposuitque protunc decanus Ioannes Newman ducenta paria cirotecarum, semper viginti quatuor paria pro floreno Ren. dominica die post festum Nativitatis Marie.
Item tertius articulus fuit ad dandum pedello nostro iuxta statuta facultatis porcionem suam de peccunia dictorum licenciandorum. Conclusum, quod darentur pedello 15 flor. Ren. Una cum donatis lignis et peccunia licentiatorum Gasser et Ioannis Alberti de Lauf, attento quod per nos habuisset labores cum advenis et quod etiam quidam ex iuristis, quando recepit insignia doctoralia, pro 8 florenis dedit solum 4. Item eadem peccunia debet dari pedello post actum.
Item in eadem congregacione computavit doctor Wilhelmus, quid exposuerat in duabus collacionibus post examina habitis et singulis computatis [fol. 59r]369obligabatur facultati et adhuc obligatur37024 cruc. et 2 den. id est 3 sol. 8 den.
Item in eadem congregacione exposuit decanus pro octava vini de sua peccunia 16 den.371
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.206, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.206/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success