useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.207
Signature: 1.3.207
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. September 1513
Sitzung vom 28. September 1513  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [28. September 1513] Die Mercurii iterum congregata fuit facultas post festum sanctorum Cosme et Damiani ad audiendum quendam artium et medicine doctorem, doctorem videlicet Ioannem Keradorphorum de Bayreutt diocesis Bambergensis petere volentem se admitti ad repetendum, et est ad repetendum admissus secundum conclusionem prius factam cum doctore Salio. Proiecit enim sibi idem doctor afforismum 22. secunde particule Afforismorum Yppocratis: ,,Ex plenitudine quecumque egritudines fiunt, evacuacio sanat etc."

    Item ad audiendum peticionem quorundam dominorum doctorum novellorum, qui numero fuerunt sex, simulque uno die, videlicet in vigilia sanctorum Cosme et Damiani, sub doctore Wilhelmo Puelinger receperunt insignia doctoralia. Petiverunt autem se recipi ad consilium facultatis et pro litteris testimonialibus. Recepti itaque eodem die sunt ad consilium facultatis, concessitque facultas eis dare litteras testimoniales, ita quod unusquisque pro littera et sigillo facultatis daret unum flor. Ungar., pro bibalibus vero dederunt facultati 2 flor. Ren., qui pro collacione quadam expositi sunt. Fuerunt autem nomina predictorum dominorum doctorum novellorum: Mathias Gasser, Ioannes Dorndorffer de Lawff, Ioannes Gastgeb, Gandulphus Grussen,Georgius Hayniet Ioannes de Lunden.

    Fuerunt itaque die sanctorum Cosme et Damiani decem et octo doctores de facultate medica in statione: doctor IoannesNewman videlicet, pro tunc senior et decanus eiusdem facultatis; doctor Martinus Stampeis, doctor Ioannes Markhuard, doctor Ioannes Cuspinianus, protunc consiliarius Cesaree Maiestatis Maximiliani; doctor Wilhelmus Puelinger, doctor Ioannes Preiss, doctor Ioannes Entzianer, doctor Iodocus Puechamer, doctor Georius Tannstetter, doctor Symon Lasius, doctor Ioannes Salius, doctor Mathias Gasser, doctor Ioannes Dornhofer de Lawff, doctor Ioannes Gastgeb, doctor Gandulphus Grussen, doctor Georgius Hayni et doctor Ioannes de Lunden.

    Item in eadem congregacione numerata est quedam peccunia per doctores novellos deposita, cum372qua peccunia expedita sunt omnia per facultatem, que necessaria fuerunt ad singulos actus pro recepcione insigniorum predictorum doctorum novellorum.

    Item de eadem peccunia date sunt facultati 13 libr. den. et 6 sol. den., ut habetur in registro quodam, pro structura domus eiusdem facultatis erecta, que structura absque testudine circa fontem seu puteum incepta est feria secunda ante Urbani 1513.

    Item in eadem congregacione exposuitdecanus de propriapeccunia 20 den. pro vino, pane et fructibus. [fol. 59v]373

    Das ausgebenvon wegen des males der sexnewen doctor gescheencommutacione estivaanno 1513.

    Item von erst doctor Wilhalm verrechent 12 ff18 den.

    Item umb allerlay visch 6 ff 3 sol. 2 den.

    Item dem pecken 10 sol. den.

    Item umb 64 ff vleisch, das pfhundt per 3 den. 7 sol. 12 den. Umb 143 achteren wein, die achterin umb 14 den. und umb 10 achterin per 16 facit 9 ff 2 den. Percepit doctor Wilhelmus.

    Dem koch für lon 22 sol. den.

    Umb 20 kapawner 3'/2den. Percepit doctor Wilhelmus.

    Doctor Wilhelmin von wegen irer unrueh mit kochen und einkauffen etc. 1 ff den. Familie eiusdem 60 den.

    Der facultet 10 flor. Ung. facit 13 / 6 sol. den.

    Pedello 15 flor. Ren.

    Den mesnern 11 sol. den.

    Dem trumetter, pauker nnd pfheiffern 14 sol. den.

    Patri pro tenendo actum 14 ff den.

    Umb 200 par hanndtschuch und umb 12 par samisch 9 ff den.

    Umb 3 praune unnd umb ain raets bireet 2 ff den. Computati sunt pro illis solum 1 ff 5 sol. 18 den., addidi 1 sol. de pecunia campanatoris et 42 den. de pecunia facultatis, ita quod unum biretum solutum est pro ½ den.

    Item uber alle ausgab uberbeliben 76 ff 4 sol. 12 den. cum 2 libr. den. datis a novellis doctoribus, cum recepti sunt ad consilium. Quam pecuniam tunc decem doctores de facultate medica inter se diviserunt. Actum die sequenti post diem sanctorum Cosme et Damiani 1513.374[fol. 60r]375

    [1513/ 1514]

    Ioannis Prawn Pruteni ex Elbingk, arcium et medicine doctoris, decanatus primus.376

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    372 Wurde gestrichen.
    373 Handwechsel.
    374 Das Datum wurde zentriert eingetragen.
    375 Handwechsel.
    376 Handwechsel, vorige Hand.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.