Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. Oktober 1513] Item sequenti die post Colomanni cocum Oswaldum citavi ad me et 2 flor.381Ren., quos mihi bedellus facultatis presentavit, ei dare volui ex commissione facultatis ratione prandii sex novellorum doctorum, sed impaciens contentus esse noluit, quare 6 sol. den. consensu facultatis adiunxi, cum non minus recipere voluit.
Item mactator in 6 sol. den. et 3 cruc., quos mihi bedellus nomine facultatis presentavit dandos, contentus esse noluit; consensu facultatis 1 sol. den. super addidi.
Item bedellus facultatis exposuit pro vino, pane, fructibus etc. in congregacione, que habebatur in domo medicorum, dum sex doctores novelli quarta feria ante Cosmi et Damiani ad consilium admittebantur, 5 sol. den. 3 cruc. ad quorum expositorum solucionem idem a facultate percepit 29 cruc. et 1 den.; eodem tempore cum exposuit residuum, ego differentiam solvi eidem.
Item tibicinatori claudo, quo usi sunt doctores novelli sex cum tympanitore et phistulatoribus, ex consensu doctorum seniorum propter eius impacienciam dedi 60 den., quamquam perceperit prius 12 sol. den. a priori decano, in quibus noluit esse contentus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.212, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.212/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success