Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1513] Anno 1513, die sancti Colomanni, est electus in decanum medice facultatis doctor Iohannes Brawn Prutenus ex Elbingk, cui decanus precedenspresentanda presentavit et computum de perceptis et expositis fecit, quo facto obligabitur facultas doctori Iohanni Neuman 16 flor. Ren. post solutum censum anni 1513 usque ad Michaelis.
In eadem congregacione lamentabatur dominus doctor Iohannes Neuman, qua ratione ipse ut inquilinus domus in eius absencia contra prius conclusa ad dandum mutuum quinquaginti tal. pro structura domus medicorum incepta sentenciatus sit, cum tamen idem cum omni honestate, ut acta probant folio ut supra 56, pagina secunda, ubi index, in eo casu se exhibuerit, contra quam exhibicionem nemo protunc contradixit, ut cavetur ibidem. Qua lamentacione audita facultas conclusit, ut circa conclusa eadem staretur nec ultra hec, ad que se sua sponte obligasset, doctor urgeretur.
Item conclusum est, ut domus medica tueretur quibusdam cannalibus ligneis, prioribus antiquitate consumptis vel propter nove structure situm, qui his non correspondebat amplius, et apertura tecti lignei reformaretur. Quod factum est mox et sine dilacione tunc perfectum.
Item lateripario, idest dem ziegler, tenetur facultas 8 tal. den., ad que eciam idem doctor Neuman solvenda se obligavit, ut fecit. Sic obligatur facultas doctori Neuman 24 tal. den. Restant adhuc per eundem doctorem Neuman mutuo dandi facultati pro structure adiumento, quoniam se ad 50 tal. den. concedenda obligavit, 26 tal. den. Ad quem computum sunt per eum exposita hec sequencia, ut ipse mihi registrum proprie manus porrexit:
Vermerkt das ausgeben uber dy 24 pfhundt phening, so mir doctor Hannsen Neuman dy facultet der [fol. 60v] ertczte schuldig ist worden von sandtColmanstag anni13mi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.208, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.208/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success