Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1513] Die sancti Colomani anno 1513 electus est in decanum medice facultatis doctor Ioannes Praun ex Elbingck Prutenus, cui decanus precedens que consueta presentari debent presentavit et computum de perceptis et expositis fecit. Quo facto obligatur facultas doctori Ioanni Neuman 16 flor. Renens. post solutum censum anni 13. usque ad Michaelis.
In eadem congregacione lamentabatur dominus doctor Ioannes Newman, qua ratione ipse ut inquilinus domus in eius absencia contra prius conclusa ad dandum mutuum 50 flor. Ren. pro structura domus incepta sentenciatus sit, cum tamen idem cum omni honestate, ut acta probant folio ut supra 56 pagina secunda, ubi index, in eo casu se exhibuerat, contra quam exhibicionem nemo protunc contradixit, [ut]cavetur ibidem. Qua lamentacione audita, facultas conclusit, ut circa conclusa eadem staretur nec ultra hec, ad que se sua sponte obligaret, urgeretur.
Item conclusum est, ut domus tueretur quibusdam cannalibus ligneis, prioribus antiquitate consumptis propter nove structure situm, qui his non correspondebat amplius, et apertura tecti lignei reformaretur. Quod factum est mox et omnino perfecturi tunc.
Item lateripario, idest dem ziegler, tenetur facultas 8 tal. den., quos eciam idem doctor Newman solvit. Sic obligatur facultas doctori Newman 24 flor. Renens.
Restant adhuc per eundem doctorem Newman mutuo dandi facultati pro structure adiumento,quoniam se ad 50 obligavit, 26 flor. Renens.384
Item 3 flor. Renens. dominus doctor Newman385dedit carpentario ratione laboris structure nove domus medicorum; sic obligatur adhuc facultati 23 flor. Ren.
Item facultas medica dedit doctori Newman litteras recognicionis, quas consensu facultatis predicte sigillo facultatis munivi, ratione 50 flor. Renens., quos facultati tradidit pro structura domus medicorum, quare hoc anno tandem in actis curavi, nerepeticionem illarum litterarum, dum satisfecerit facultas, negligatex eo [vel] heredibussuis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.216, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.216/charter>, accessed at 2024-12-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success