useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.232
Signature: 1.3.232
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1515
Sitzung vom 14. April 1515  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1515] Anno Domini 1515, die sanctorum martirum Tiburcii et Valeriani, fuit electus in decanum facultatis medice doctor Wilhelmus Puelinger ex Wising, ceptroque et ladula cum consuetis investitus etc. Eodem die lis suborta fuit ex parte census inquilini facultatis doctoris Iohannis Neuman, cuius determinacio suspensa fuit ad sequentem congregacionem, quia nullam prius dederat facultati quietanciam de percepta pecunia ex censu annuo defalcanda. Si Gasser dare voluit, necessarium fuit circa Georgii precessisse computum cum eo et annum elapsum fuisse, pro quo talem quietanciam de 13 flor. in mutuo suo defalcandis dare et facultati assignare obligatus fuit, quod hactenus non fecit. Item dedi pedello eodem die 18 den. pro collacione et 8 den. pro intimacionibus.

    Item ex parte locacionis domus videatur decanatus doctoris Cuspiniani anno 1506, quid ibi facultas concluserit, et anno septimo in decanatu domini doctoris Stainpeis iterum doctor Neuman petivit et obtinuit locacionem domus et censum dedit ad finem cuiuslibet mutacionis in omnibus decanatibus.

    Item ex testamento doctoris Iohannis Marckhart percepi pro reformacione ceptri 2 libr. den. in nummis, qui “sexer" dicuntur, in memoriam sui apud facultatem; requiescat anima eius in pace sempiterna405. Item pro officio et processione et decem missis, pro qualibet 5 cruc. in festo sanctorum martirum Cosme et Damiani dedi pedello 2 libr. 15 den. et pro schedis intimacionis et singulis per pedellum computatis. Item pro censu ad Scotos 2 den.406

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    405 Am linken Seitenrand nachgetragen: et libros certos ex facultate mutuatos.
    406 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.