Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1515] Anno Domini 1515, die sancti Colomanni martiris, electus est in decanum facultatis medice doctor Simon Lazius Stutgardtinus, qui, ut moris est, sceptro, ladula et aliis consuetis investitus, ex antecessore suo egregio domino doctore Wilhelmo coram tota facultate de perceptis et expositis rationem accepit, que a tota facultate perprobata est. In illo quoque calculo facultas predicto doctori Wilhelmo 43 den. debebat, quos ego in brevi nomine facultatis restitui et solvi prefato doctori Wilhelmo. In eadem congregatione concluditur per facultatem super collatione serotina apud doctorem Ioannem Prutenum habita, quod doctores capitatim contribuant pecuniam, que per decanum cum pedello prefato doctori Pruteno mittatur — summa autem collationis erat 22 sol. 15 den. — cum hoc prefatum doctorem admonendo, ut penam 4 sol. ex quodam decreto in decanatu tercio egregii viri doctoris Wilhelmi dato debitam solveret. Quam cum decanus per pedellum, cum pecuniam collationis misit, postulaverit, respondit dominus doctor Prutenus, se in proxima congregatione negocium coram facultate et dominis doctoribus acturum et excusationem allaturum; quare res et negocium ad proximam congregationem suspensum est.
Item in prefato calculo per doctorem Wilhelmum facto idem doctor Wilhelmus eciam computavit 2 tal., que accepit ex testamento dominidoctoris Marquardt, cuius anima Deo vivat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.234, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.234/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success