Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. November 1515] Die 17. eiusdem fuit congregata facultas ad deliberandum super articulis sequentibus:
Primo manere non volens Vienne in studio doctor novellus Ioannes Winczelhawßer, petiit secum dispensari super lectione annua, quam doctor novellus in studio facere ex statutis debet. Et tali conditione dispensatum est, ut, si maneret Vienne, compleret hanc lectionem annuam; si autem abire vellet et contingeret redire Viennarn, compleret lectionem per medium annum.
Secundo prefatus doctor Ioannes petiit se ad consortium et consilium facultatis admitti, et facto iuramento de observandis admissus est et solvit 20 cruc. pro vino Rifolio.
Tertio prenominatus doctor Ioannes Winczelhawßer litteras testimoniales sui doctoratus, quia abiturus esset, sibi dari petiit gratis propter expensas collationis. Et domini doctores de facultate, quia doctor prefatus ad noctem in collatione, quam splendidam dederat, et dominos doctores et uxores413 habuit, concluserunt, quod sigillum gratis esset litteris testimonialibus apponendum.
Quarto de ruderibus ante domum facultatis conclusit facultas, quod pars eorum esset sursum ad pavimentum conficiendum apportanda et residuum ad curiam eiusdem domus; de confectione ac applanitione pavimenti vero supersedendum esse nunc propter hyemem instantem in vernale tempus usque.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.239, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.239/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success