Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[11. Dezember 1515] Die 11. Decembris convocatur facultas ad deliberandum super articulis sequentibus. Primus fuit, quia domini commissarii in negocio vergente inter reverendissimum dominum Viennensem et universitatem satis ridiculosam universitati proponentes conditionem, quam universitas non accepit, omnes libellationes et scripta ab utraque parte porrecta ius suum defendente, iam misissent vel missuri essent, bonum esset, ut universitas suum procuratorem in curia Cesaree Maiestatis haberet, vel ex suis doctoribus vel magistris aliquem mitteret. Concludit facultas, quod pro nunc nullus orator ex multis causis ad Cesaream Maiestatem sit mittendus, sed dominus ac egregius vir Mag. Vincentius Rockner, qui antea ab universitate munere sit subaratus, ab universitate salutetur, ut nomine universitatis alicui bono viro in curia Cesarea scribat, vel indicet aliquem bonum virum in curia Cesarea, cui universitas negocium fideliter committere possit ad expediendum sub certa et condigna remuneratione. [fol. 69r]
Secundo concludit sessio omnium doctorum unanimiter ratione pedellorum de novo anno, quod fiat omnium pedellorum equalis divisio; si autem aliquis pedellorum cum pedello nostro dividere ad equales portiones non velit, pro tunc nec pedellus noster cum eo dividere debeat. Hoc decretum, etsi alias anno superiori in decanatu egregii viri Mathie Gassers datum fuerit, in quo et hodie facultas medica firmiter perstat, tamen idem doctor Mathias Gasser ex negligentia non scripsit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.240, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.240/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success