Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[18. Juli 1516] Item feria sexta post Alexi habita est congregacio facultatis ad deliberandum super articulis infrascriptis. Primo ad providendum domum facultatis ad futuram mutacionem, diem videlicet sancti Michaelis, cum alio ydoneo et honesto inquilino. Que locata est cuidam impressori librorum, Iheranimo419nomine, pro 16 libr. den., ita quod cum eisdem 16 libris anticiparet et daret doctori Newman ad redimendum debitum, quod facultas eidem doctori Newman se ad 15 libr. den. extendens tenebatur, quos 16 libr. den. a predicto inquilino Iheranimo inpressore percepi, de quibus obligor dare facultati 1 libram.
Secundo ad providendum domum facultatis ad futuram mutacionem cum quibusdam ligneis tegulis wulgariter “schindl" et cannula etiam quadam lignea, ne dampnum ex pluvia pro futuro patiatur. Conclusum est, quod fiat. Emi itaque ½ M (= 500) de ligneis tegulis, wulgariter ½ tausent schintl pro 1/2libr. den. minus 1 cruc., item vectori quodam de eisdem 7 den., et sunt aduc pre manibus.
Tertio ad comportandum et providendum libros facultatis, et ut claves pro seris, quibus libri facultatis tenentur, disponantur, cum sint amisse. Presentavit pro tunc dominus doctor Wilhelmus sequentes libros: Primus liber fuit in pergameno scriptus, cuius titulus est: “Incipit liber Viatici" in rubea scriptura. Secundus liber incipitur: “Dicimus querentes". Tertius etiam in pergameno, cuius inicium est: “Incipit liber primus de anima". Quartus etiam in pergameno, cuius inicium est: “Incipit liber de elementis". Quintus in pergameno continens Rasis cuius inicium est: “Incipit in prologo libri" etc. Claves vero ad seras predictas iam noviter pedellus fieri fecit, puta circa festum Colomani.
Quarto ad cogitandum, quid sit agendum contra mendacem et deceptricem mulierem quandam, que se arte medicam nominal et taliter in derisionem et diffamiam nostre saluberrime facultatis se publice in omnibus quasi valvis ecclesiarum et angulis civitatis applicat contra salutem anime eius operando et homines decipiendo; quid et tractandum sit contra alios nequiter et indocte practicantes. Conclusum, quod fieret super hoc specialis congregacio facultatis, que facta est die Sabati sequenti post Alexi ad tractandum contra ydiotas et indoctas et inutiles personas in eadem facultate practicantes.420 [fol. 70r]
Intitulati421:
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.244, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.244/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success