Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[17. November 1517] Die Martis que erat 17. Novembris, fuit congregata facultas propter articulos sequentes.
Primo duo doctores novelli475, Ioachimus Vadianus et Ioannes Aycher, petunt ad consilium et consortium facultatis admitti, et accepto iuramento de utrisque de observandis admissi sunt. Solvit quilibet eorum 20 cruc., addidi 3 sol. et feci collationem iussu facultatis.
Secundo petierunt prefati doctores cum eis dispensari super lectione annua, et dispensatum est cum doctore Vadiano tali condictione et modo, ut legat aliquem auctorem medicum latinum, scilicet Quintum Serenum vel aliquem alium consimilem in scolis incipiendo publicis. Cum doctore vero Ioanne Aycher ita dispensatum est, ut si contingeret eum manere in universitate, legat caput de humoribus vel complexionibus. Accepi ab ipsis pro pirretis dandis doctoribus in actu 4 libr. ½ f.et in usum facultatis exposui.
Tertio magnificus dominus rector petiit articulos et aggravamina facultatis sigillo facultatis roborari. Missa est cum dacano nomine facultatis hec conclusio sequens:
Facultas medica conclusit: Casu quo cetere facultates suis et aggravaminibus et articulis appendent sigilla, facultas medica non vult ab aliis discrepari, sed articulos, quos in actis scriptos habet, et in fidis cordibus retinet, non vult negare, sed assistendo ceteris facultatibus ore et scriptis defendere coram quibuscumque.
Quarto conclusit facultas, quod privilegia imprimantur et publicentur ante Natalis Domini, prius tamen habita facultatis congregatione.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.291, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.291/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success