Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. Dezember 1517] Die Veneris, que erat 4. Decembris congregata est476 facultas propter articulos duos sequentes.
Primus fuit, quid cum privilegiis nostris impressis agendum sit.
Secundus, an statuta in proxima facultatis congregatione edita, facultati approbanda et in proprium librum transscribi placuerit, quia magnificus dominus rector vult, quodlegantur.
In qua congregatione propter duorum seniorum et doctoris Vadiani absentiam, attento quod negocium esset commune omnes tangens, facultas ad articulos nihil concludere volebat. Decrevit tamen facultas concordi voce, prefatos doctores, nisi legittimam eorum absentie causam declaraverint, puniendos pena per facultatem exprimenda. De doctore tamen Wilhelmo, qui se ad quendam vocatum pacientem excusat: si paciens idemque doctor hic non fuerint, facultas eius excusationi acquiescit, alias non. Exposui pro vino et panibus 4 cruc. [fol. 79v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.292, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.292/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success