Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[7. Dezember 1517] In vigilia Conceptionis beate Marie Virginia, que dies erat 7. Decembris, iterum congregata fuit facultas propter articulos in priore congregatione motos, ubi nihil conclusum fuerat ob absentiam seniorum et doctoris Vadiani. Conclusit facultas, quod Doctor Ioannes Neuman et Vadianus puniantur pro arbitrio facultatis.
Doctoris Wilhelmi Puelinger excusationem facultas acceptavit.
Ad articulum primum prioris congregationis477 placuit facultati, quod privilegia impressa per notarium universitatis auscultentur et publicentur, prius tamen salutetur regimen Principis, senatus Viennensis, universitas et reverendissimus dominus episcopus Viennensis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.293, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.293/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success