Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[19. Februar 1518] Die Veneris ante Invocavit convenerunt486 deputati et concluserunt ex parte Vuilhelmi, quod per ianitorem regiminis presentetur sibi supplicatio, decreto regiminis annexo, videlicet: “Maister Wilhalm furzuhalten, damit er uff die pffinsten weg zu richten wysse"; et quod habita responsione impetrentur littere decreti sub sigillo Cesaris.
Secundo concludunt, quod singula monasteria sint monenda per quatuor doctores, qui eis seriose proponant privilegia Cesaris et antistis Viennensis, et eligerunt egregios viros dominum doctorem Ioannem Prutenum, doctorem Ioannem Gastgeb, D. Vadianum, D. Leopoldum Iordon, qui dominica Invocavit predicta exequantur cum copiis ascultatis et facultati dent relationem. Et placuit deputatis, quod apud Predicatores, Celiportas, Sanctum Iacobum, Sanctum Theopoldum, Sanctam Mariam Magdalenam extendant negocium, scilicet quod facultas esset benivola eis, quocumque modo posset, prodesse. [fol. 83r] Casu autem, quo desistere non vellent, facultas in perpetuum nec gratis nec pro pecunia vellet eis consulere.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.306, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.306/charter>, accessed 2025-03-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success