Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[28. Februar 1518] Quadragesimam repetere velit, solummodo non fiat diebus, quibus bachanalia festa de more celebrari consueverunt.
Secundus articulus erat, an ad supplicationem dominis de regimine a Vuilhelmo, Iudeo baptizato, porrectam aliquid respondendum venerit. Data est supplicatio dominis de regimine una cum privilegiis ascultatis, petendo nos conservarent in illis, alioquin cogeremur habere recursum ad Principem; tamen nichilominus senatus Viennensis rogetur atque adhortetur, iuxta mandatum Cesaris nos defendant.
Tertius fuit: Sebastianus, rupturarum et lapidum incisor, natione Gallus, facultati se ostendere cupit et magisterii sive artis sue probationes et testimonia afferre.
Presentavit ergo idem Sebastianus litteras Principum et civitatum, quibus probavit artem suam; decrevit ob id ei facultas litteras testimoniales, tamen prius iuxta privilegiorum nostrorum tenorem audiatur.
Exposui in eadem congregatione pro vino veteri et novo atque obsoniis reliquis 34 den.
Finita congregatione ad instantiam facultatis magister civium vocari fecit Vuilhelmum Pesserer, Iudeum babtizatum, ut ad diem crastinum coram senatu compareat. Qui cum comparuisset, consules quatuor facultati assignati in presentia quatuor doctorum prefatum Vuilhelmum, quare Vienne practicaret, interrogavere. Respondit proterviter, se litteras habere bonas ab Imperatore, cur non deberet practicare? Qua habita responsione, declarare incipere [sic!]sibi consules, quomodo Cesarea Maiestas derogaverit litteris suis et pariter omnibus aliis commissionibus484contrariis nostris privilegiis. Ille autem dominos senatores audire non voluit et ex conspectu ipsorum proterviter abiit, propter quam contumaciam ad fundum turris apud portam Carinthiorum eum posuerunt, tamen statim eodem die domini de regimine mandarunt consulibus, eum dimitterent et cum eo pacem servent; si autem quid iuris habeamus contra ipsum, apud regimen queramus. Hoc mandatum consules nobis per dominum Ladislaum Edlasperger significavere. [fol. 81r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.300, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.300/charter>, accessed 2025-03-13+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success