useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.307
Signature: 1.3.307
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. März 1518
Sitzung vom 1. März 1518  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [1. März 1518] Feria secunda post Reminiscere, que prima erat dies Martii, deputati rursus convenerunt, et fuit etiam ad eos vocatus dominus doctor Ioannes Gastgeb, qui relationem doctoribus a monasteriis datam patefecit, quod videlicet omnia monasteria grata essent preterquam Predicatores, apud quos fuisset eis responsum per doctorem Hupper, tunc temporis priorem, quod in casibus facilioribus posset bene eorum infirmarius practicare, et quod privilegia nostra tantum so extenderent, quantum se extenderent canones; sacros autem canones adeo bene ut nostrum unus legisset. Respondit pariter doctoribus idem Hupper: “Eß trefft auch nit alweg."

    Ista relatione audita,487

    concludunt deputati, quod adhuc mittantur ad priorem tres doctores, scilicet Entzianer, Tanstetter et Simon Latz, qui eum facultatis nomine adhortentur, fratrem Nicolaum infirmarium, qui contra ius commune privilegiaque nostra practicaret, ad hoc teneat, ut a practica desistat. Casu, quo eis prior ut ante responderet, in conventu talia manifestare petant, et ultimo, si non possunt flecti, dicatur ipsis, quod facultas concluserit in perpetuum nec pro peccunia neque gratis eis consulere, et cura hoc iure facultas intendat et velit contra eos agere atque illa omnia ad acta scribere.

    Et casu, quo non velint, placuit deputatis, quod concipiatur supplicatio ad regentes.

    In eadem conventione quidam empericus Augustensis, nomine Maister Hanns Pallinger petiit, ut facultas eum admittat ad curam morbi Gallici488 et ostendit quasdam litteras testimoniales sue experientie. Cui respondetur, quod facultas ad curam morbi Gallici non possit ipsum admittere, attento quod idem morbus plene et perfecte curari nequeat sine digestivis et purgationibus, illa autem ad phisicum spectarent, ipse autem non sit doctor neque doctus, quod ex eius intimatione appareat, in qua vulnera scripserit, cum ulcera scripsisse debuisset etc. [fol. 83v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    487 Wurde zentriert eingetragen.
    488 Randglosse am linken Seitenrand in anderer Schrift.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.