Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[18. Oktober 1519] Secunda congregatio habita est 18. die Octobris, ubi iterum disputabant domini super pecuniis acquirendis mutuo, quia per modos et media prius excogitata nihil domini potuerunt acquirere. Tunc dominus doctor Michael de Premathon exhibuit se voluntarium velle superaddere 30 flor. Rhen. ad 100 flor. prius facultati pro annuo censu mutuo datos sub forma litterarum prius datarum, et quod fiant une littere et una summa. Et factum est, et ego pecuniam 30 flor. accepi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.317, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.317/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success