Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[26. Oktober 1519] Tertia congregatio habita est 26. die Octobris, in qua propositi sunt duo articuli. Primus ad videndam copiam litterarum inscriptionis pro mutuo a domino doctore Michaele dando.
Conclusit facultas, quod copie sub illa forma non sunt acceptande, quia contra promissa; promisit eterim velle stare in addendis his 30 flor. in forma litterarum prius pro 100 flor. datarum, et conclusit facultas quoque scribendum esse domino Leopolde Tengckh, socero suo atque suarum rerum procuratori, quod non duceret facultatem ad dispendium, sed det facultati hos 30 flor. mutuo sub modo et forma, ut coram in facultate omnibus doctoribus presentibus promisit. Facultas scripsit et a domino Tengckh responsum benignum et gratum accepit. Secundus articulus fuit super danda responsione super articulis per reverendissimum dominum episcopum Sarracoviensem512 in causa episcopi Viennensis oblatis. Super illo articulo conclusit facultas, quod tres doctores sint eligendi, qui articulos oblatos videant, legant et relegant et postea dent responsionem. Et eliguntur D. Wilhelmus Puelinger, D. Ioannes Neuman et D. Ioannes Pilhamer. [fol. 87v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.318, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.318/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success