useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.329
Signature: 1.3.329
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
10. Mai 1522
Sitzung vom 10. Mai 1522  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [10. Mai 1522] Item 10. Maii congregata fuit facultas ex commissione Consistorii rectoris ad deliberandum super responsione data per dominos cives Viennenses ad articulos gravaminum universitatis, quorum primus fuit de servili et iniqua inscriptione doctorum nostre facultatis volencium habere iura fundi seu guiram apud librum civitatis, praeterea vina introducere volencium, que coluerunt. Secundus fuit de gravamine in steuris annuis et exaccionibus, que pro tempore ad necessitatem Principis dantur pro tuicione patrie etc. Tertius fuit de introductione victualium, puta cerevisie etc.

    Ad quos articulos domini cives responderunt, quod nihil novi sit per eos attentatum, sed illa inscripcio sit a longis et multis annis recepta, quam et ipsi predecessorum suorum vestigiis inherendo receperint, citra tamen privilegiorum violacionem, quam semper doctores voluntarie dederint sine gravamine.

    Super qua responsione singuli doctores unanimiter concludentes replicarunt, quod compulsi et inviti dederint, quia alias ad possessionem domus empte vel quocumque honesto titulo acquisite pervenire non potuerunt, neque vina introducere, quare sic coacti dederunt inscripcionem.

    Secundo in articulo de steura tres doctores se gravarunt, videlicet doctor Wilhelmus Puelinger, tunc decanus, doctor Iohannes Preyss et doctor Leopoldus Jordan, omnes alii gravatis assistenciam promiserant. Voluerunt eciam prefati doctores per cives gravati, quod universitas agendo contra cives nomina eorum insereret, quia cives ignoranciam fingebant gravatorum doctorum.

    Tertio de intromissione victualium doctor Preyss lamentabatur, quia in magistratu Khawffman cerevisia sit sibi in acetum conversa manendo extra portas, et doctor Ieorgius Tannsteter dicebat, vinum ex domino comite Francisco de Posing sibi missum satis circa portam fuisse pregustatum in magistratu Sibenburger, qui intromittendi auctoritatem non habebat, propterea quia sibi plebei iurisdiccionem vendicaverant nomine “Ausschuss" sive deputati. [fol. 90v]

    Voluerunt doctores, quod universitas eos a tam servili liberaret inscripcione, et secundo, quod iuxta privilegia quilibet in domo sua liber esset a steura, quia nullum haberent a civibus stipendium neque ullam prerogativam. De aliis vero domibus et vinearum cultura obligati easent sicut alii cives, nisi quod super ista obligacione non darent inscripcionem, sed Principi iurarent sicut dominus Gabriel Vogt, tunc Cesaris secretarius, conceperat et conceptum in scriptis publicaverat praesentibus civibus Viennensibus, tunc magistro civium Leonhardo Pidmanstorffer existente et notario civitatis Gabriele Guetrater, licentiatio iuris etc., rectore vero nostro Mag. Cristoffero Khulber Stirio, sacre theologie professore, viro tunc in rebus universitatis occupato satis.

    Eodem die computum fecit doctor Iohannes Brutenus de vicedecanatu suo post obitum Neuman in peste, et defalcatis defalcandis presentavit mihi 12 cruc. Exposui 11 den. pro vino.534

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    534 Handwechsel. Am linken Seitenrand dieses Absatzes wurde nachträglich mit anderer Tinte ein Kreuz gezeichnet.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.