useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.330
Signature: 1.3.330
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Mai 1522
Sitzung vom 22. Mai 1522  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [22. Mai 1522] Anno eodem, 22. Mai, habita est altera dominorum doctorum congregacio ad audiendum peticionem venerabilis viri Mag. Iohannis Heyn, baccalaurei prius in medicina per nos creati, et fuit benigne per doctores auditus. Petivit autem summarie se admitti ad respondendum pro licencia in medicina post 6 annorum spacium, in quo lectiones diligenter audivit, publice aliquociens respondit et orationem in festivitate patronorum facultatis sanctorum Cosme et Damiani in ede divi Steffani facunde et eleganter habuit, que sibi responsionis loco defalcata est. Fuit autem graciose admissus et secum super aliquot statutis, paucis tamen, facultas benigne dispensavit et eundem doctori Iohanni Gastgeb Melicensi, protunc facultatis vicecancellario, facultas presentibus omnibus doctoribus per decanum iuxta veterem consuetudinem presentavit, qui eidem cancellariam et ad examen ianuam aperuit et patefecit auctoritate veri cancellarii et sua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Produxit autem prefatus dominus doctor Iohannes Gastgeb epistolam missivam domini prepositi Pauli de Oberstein occasione substitucionis sibi missam de manu propria eiusdem prepositi cancellarii studii Viennensis in vim probacionis sue subdelegacionis, cui plenam et sinceram fidem dedimus, et mox prefatum licenciandum eidem presentavimus, qui statuit ad proximam diem Veneris punctorum recepcionem sub pulsu et tandem examen circa vesperas more solito.

    Mag. Iohannes Heyn post examen suum ad licenciam dedit facultati 2 flor. Ungaricales in auro, de quibus exposui 7 den. pro vino et pane.

    Item pedello dedi 12 sol. den. pro salario suo per mutacionem hyemalem anni currentis.535Item exposui in congregacione 12 den. Item 8 den. exposui in admissione duorum licenciandorum Cosme et Sebastiani. Item percepi 19 kr. ex doctore Michaele pro festo Cosme et Damiani anni preteriti. [fol. 91r]

    Item ex contribucione sequencium doctorum solutum et expeditum fuit festum et celebritas sanctorum martirum Cosme et Damiani, pro quorum laude et preconio Mag. Yppolitus N. habuit oracionem ad clerum et universitatem more solito, que loco responsionis in facultate sibi defalcabitur:

    Doctor Wilhelmus Puelinger, protunc senior et decanus;536

    Iohannes Brutenus,

    Iohannes Entzianer,

    Ieorgius Tannsteter,

    Simon Latz,

    Iohannes Pielhamer,

    Iohannes Gastgeb,

    Leopoldus Iordan,

    Iohannes Heyn,

    Michel de Premertonn.

    Ex istis decem doctoribus pedellus collegit 20 sol. den., de quibus exposuit octernariis et pro decem missis, pro qualibet 5 cruc., 2 libr. minus 14 den., pedellis 21 den. Pro intimacione scribenda 2 kr. Summa 2 libr. 15 den. Restituit pedellus 45 den. Item dedi pedello adhuc 10 sol. 15 den. et fuit solutus pro mutacione hiemali et pro toto anno per me. Item 2 den. pro censu ad Scotos.

    In decanatu meo ad commissionem illustrissimi Principis et domini domini Ferdinandi537, archiducis Austrie etc., ad examen admissus et promotus est venerabilis vir Mag. Cosmas de Borsa Hispanus, prefati domini nostri Ducis medicus curie, qui insignia sua doctoralia solemniter recepit in templo divi Steffani in choro, presente Principe et eius illustrissima coniuge domina Anna, filia Vladislai, regis Hungarie et Bohemie etc., a quo facultas et doctores intuitu Principis nihil receperunt, sed liberaliter omnia condonarunt. Fuit autem secum in uno et eodem actu insignitus et in doctorem promotus egregius vir Mag. Iohannes Heyn, qui Vienne medicinam audiendo et publice respondendo gradum suum non indigne assecutus est et ante prefatum Cosmam ad licenciam, premisso examinis rigore, admissus. Ideo locus primus in actu sibi merito cessisset; tamen intuitu Principis Cosmas, arcium magister prius in Hispania creatus, primum locum habuit, et secundum Mag. Iohannes Heyn, ultimum Mag. Sebastianus Gleyss, quem facultas eciam ad preces serenissime Ducisse ad examen admisit et graciose promovit et secum quoque in omnibus graciose dispensavit; nunquam enim publice respondit et tamen in collegio civium Vienne multis stetit annis. [fol. 91v] Promisit se daturum chirographum unicuique doctorum pro porcione, que sibi iuxta statuta cederet pro examine, sed dato uno talento unicuique doctorum chirographum dare neglexit et ita recessit non solutis doctoribus neque data facultati porcione sua, quam tamen se daturum omnino promisit, sed hactenus facere neglexit; paupertatem semper allegavit.

    Dum ista in facultate nostra agerentur538, serenissimus Princeps noster dominus Ferdinandus duos barones in Nova Civitate decollari demandavit, videlicet Michaelem de Eitzing et Iohannem de Puechaim, propter factiones et rebelliones contra eundem. Similiter doctorem Martinum Sibenburger, Iohannem Reiner, Iohannem Piessch, Iohannem Schwartz, magistrum monete, Stephanum Schlachindiweit et Fleschner capite plexit tamquam cives rebelles, tumultuarios et factiosos; reliqua sunt in eorum actis et propriis confessionibus.539Quatuor deinde cives in carcere maceravit et detinuit in Nova Civitate in arce, videlicet Sigismundum Stainer, Caspar Reyter, Lungel et Schmidinger, qui isto aduc die vixerunt, sed misere ut captivi solent.540

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    535 Am linken Seitenrand dieses Eintrags wurde ein Kreuz gezeichnet.
    536 Die folgenden Namen wurden zentriert eingetragen.
    537 Randglosse am linken Seitenrand.
    538 Randglosse am linken Seitenrand.
    539 Der nachfolgende Satz wurde gestrichen.
    540 Zusatz von anderer Hand: Sunt omnes quatuor emissi ex captivitate et vixerunt Vienne.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.