Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1522] Anno Domini 1522, die sancti Colomanni, eligebatur in decanum facultatis medice doctor Iohannes Prutenus ex Elbingk, cui antecessor suus, doctor Guilhelmus Puelinger, presentavit post computum factum per eundem in facultate 5 sol. et10 den. In cuius decanatu acta sunt sequentia.
In secundo decanatu doctoris Iohannis Pilhamer notatur, quod ego obtulerim me ad calculum faciendum nomine doctoris Neuman, quia subordinatus per facultatem tanquam tunc senior presens post doctorem Wilhelmum, quem calculum ex ordinacione facultatis eidem doctori Iohanni Pilhamer et decano electo Wilhelmo Puelinger dandum promisi.
Item in principio sexti decanatus doctoris Gwilelmi Puelinger excusavi me de computu nomine doctoris Neuman, quia scedas et registra domi neglexerim; obligabar tamen, facto cursorio computo, 18 sol. 18 den., quos non solvi, quia rursus in aliud tempus racionem de singulis facturum pollicebar.
Item in tertia pagina eiusdem decanatus doctoris Wilelmi notatur, quod computum feci de vicedecanatu meo post obitum Neuman decani, et defalcatis defalcandis, presentaverim restat doctori Gwilelmo decano 12 cruc.
Item in fine eiusdem decanatus doctoris Guilelmi Puelinger notatur, quod dum in die sancti Colomanni ipse mihi ut suo successori in decanatu omnia suppellectilia facultatis obtulerit, dederit mihi remanenciam sui computus 5 sol. et 10 den., uti testatur sceda sue manus, que apud me est hodie.
Item percepi a Mag. Petro Grienswald collegiato 22 sol. den., quos presentavit michi, uti decano 13. Marcii nomine doctoris Sebastiani Gleys racione debiti, quo idem proptor examen licencie obligabatur facultati; allegavit ipsum omnino deficere, nec plura tunc dare possit, pro quibus recognicionem dedi, non quia ipsum liberum fecerim, sed illam pecuniam uti partem debitorum accepi. Adiunxi eidem Mag. Petro, ut esset memor tandem, quia doctor Sebastianus Gleys facultati se obligasset in auro daturum pecunias vel pro quolibet aureo 12 sol. den., preterea eciam racione baccalaureatus in medicina ad satisfaciendum542se facultati obligaverit, licet secum de peraccione actus et aliis ad hunc gradum baccalaureatus requisitis dispensatum fuerit.
Item percepi libros Iohannis Aurifabri, scolaris medicine, qui sunt per me et bedellum facultatis Georgium depositi in librariam domus facultatis. [fol. 92v]
Intitulati543:
Mag. Sebastianus Schalkhamer, qui dedit 4 sol.
Iohannes Tachenhauser ex Kaldenthall,studens, dedit 60 den.
Gregorius Haberman, baccalaureus arcium, 4 sol.
Nicolaus Eckel, studens, 60 den.
Fridericus Hohentaler, baccalaureus arcium, 4 sol.
Petrus Hasenpach, baccalaureus, 4 sol.
Exposita: Bedello 12 sol. den.
Item pro vino, semellis, fructibus 13 cruc. et 1 den.544
Conclusum per pluralitatem doctorum, quod doctores novelli non mox post promocionem admittendi sint ad collegium.
Item quod nullus ad collegium sit recipiendus nisi summam equalem, ut ceteri, pro commodo facultatis dederit vel crediderit, donec domus facultatis ex debitis redimatur, et quicumque doctorum summam credere noluerit, ad collegium non recipiendus. Cavendum tamen, ne quilibet doctorum, qui summam credere voluerit, ad collegium recipiatur, quia numerus doctorum collegii nunquam excrescat denarium.
Item, licet aliqui doctores facultatis nostre seniores fuerint certis aliis, tamen quia absentes et onera universitatis, eciam facultatis non ferunt, presentibus pociores esse non debent nec cicius ad collegium recipiendi.
Item decanus non semper capuciatus incedat, sed iuniores omnes usque ad biennium post promocionem.
Item ut distribucio pecuniarum equalis fiat omnibus.
Item ut addatur statutis, ut sequentes iuniores sint in recipiendo seniores.
Item quod in omnibus stacionibus universitatis et nostre facultatis habitus ferantur.
Consilium facultatis medice super articulis, qui et huic et singulis facultatibusad examinandum commissi sunt.
1°. An eadem commissio dominis commissariis sit presentanda? Commissio presentetur, ex quo commissariis commissum est, ut informacionem universitatis curent545, parrochiarum certarum incorporacionem dirigant, lectorum ordinacionem et surrogacionem546 disponant etc. etc., que non videntur ad nostrum officium spectare, sed commissariorum iuxta vim et teno [fol. 93r] rem commissionis Principis, cuius est universitas. Quare, ne universitas547, que alias erario exhausta, gravetur, expensas fugiat, in commissariorum humeros omnia committat et reiciat. Confirmacionem privilegiorum prius diligenter per Principem in Greetz examinatorum commissarii exequantur, eciam si aliquid hactenus fuisset neglectum, quod vel universitatem aut aliquam facultatem augeret, consulte prius conceptis adiungatur.
2°. Quando, per quos, cui eorum uti principali?
Ex quo illi articuli condependent, placuit, ut prepositus Neuburgensis et Wilelmus de Celting visitentur per notarium universitatis, unum doctorem iuris, ut Dabrahost aut Abhauser, et duos magistros rectori placentes, et presentetur ac committator commissio, quia ambo nunc hic sunt.
3°. An omnes articuli in commissione expressi sint nunc proponendi dominis commissariis aut dumtaxat ex eisdem commissariis privilegiorum confirmacio et certarum parrochiarum incorporacio sit petenda et requirenda, et sic cum episcopo et civibus Wiennensibus ex toto vel ad tempus supersedendum?
Placuit, quod omnes articuli in commissione contenti et gravamina proponantur et satis aperte exponantur, quo fiat, ut universitas recte liberam suorum privilegiorum condicionem consequatur.
Item negocium civium inter amicos parietes per doctorem Andream tractandum, antequam commissariis commissio presentabitur.
Item ut domini commissarii provideant de refusione expensarum actarum cum episcopo, quia quando universitas triumphavit in curia Imperatoris, tracta est ad curiam Pontificis et econtra.
4°. Casu, quo universitas ad dandum et exhibendum contribucionem et exaccionem steure noviter contra Turcam imposite requireretur, principaliter de personis graduatorum et aliorum suppositorum, quid universitati in eodem articulo respondendum, agendum et faciendum expediat?
Placuit, quod facultas protestetur solemniter, quod non vult se opponere steure Principis, sed quantum ad personalem steuram sperat se conservaturam:
iuxta Principum privilegia, que quantum ad hoc nunquam fuerunt violata, et quantum ad composicionem universitatis cum civibus racione steure, universitas non sequatur cives neque eorum concurrenciam in consessum [fol. 93v] admittat, nisi fuerint a Principe aut regimine ad hoc deputati.
Item reverendissimus Wiennensis intercessit et peciit patroni boni more, nomine cuiusdam medici, qui se doctorem confessus, audiri per facultatem peciit. Facultate congregata non comparuit, quia audivit et vidit invictissimi Cesaris Maximilianiprivilegiis non posse admitti vel ad practicandum vel ad collegium nisi litteris sue promocionis visis. Rogavit reverendissimus, ut tantum in chyrurgicis practicis sine examine admittatur. Spopondit reverendissimus facultati, si in hoc facultas sue peticioni acquieverit, quibuscumque patrociniis facultati adesse potuerit, se facturum.
Placuit facultati, quod ad certos menses practica illius in chyrurgia ad preces domini reverendissimi tolleretur, ita quod medio tempore curet litteras doctoratus afferre et facultati ostendere; quandoquidem facultas meminit, multis condonatum fuisse examen sine tanti viri precibus, sed prohibendum iudicium urine et quicquid ad interiora pertinuerit, nec actum manualem cum incisione lapidis vel hernie exerceat, nisi advocato doctore aliquo de facultate. [fol. 95r]548
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.332, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.332/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success