Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1523] Septimus decanatus doctoris Vuilhelmi Puelinger.549
Anno Domini etc. XXIII., die sanctorum martirum Tiburcii et Valeriani, in decanum facultatis medice electus fuit doctor Vuilhelmus Puelinger ex Wising, cui decanus precedens post factum calculum presentavit 6 libr. 4 sol. 3 den., de quibus sequencia statim sunt exposita: Item pedello pro salario suo per mutacionem hyemalem dedi 12 sol. den. Item seratori dedi 2 libr. 5 sol. den. pro reformandis fenestralibus in stuba nova superiori, umb pschlächr pro fenestra 5 kr. et pro clavibus et aliis per pedellum recitatis exposui precedencia.
Andreas Aicher Salisburgensis,
Michel Ursinus Nissenus550
intitulati et facultati iurati sunt die sancti Pangracii, que erat 12. Maii anno etc. 23°, et quilibet dedit 60 den. pro intitulacione iuxta modernam seu novam facultatis ordinacionem.551
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.333, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.333/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success