Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. Juli 1524] Die 4. Iulii convenit rursus facultas ad deliberandum super quadam concepta supplicatione dominis senatoribus archiducalibus exhibenda propter iniuriosam Sebastiani Binderel,licentiati, supplicationem iisdem dominis ab ipso oblatam. Deliberatum itaque est a facultate in hunc modum: Quoniam minor doctorum numerus adesset atque ex his non nisi iuniores, quod in exhibenda ista supplicatione dominis archiducalibus consiliariis, ubi reliquae facultates ad hoc consenserint, nolint refragari. Longe tamen videretur consultius, quod seniores universitatis et alii, quibus Binderel negotium est cognitum, insererent supplicationi plenam informationem eiusdem totius negotii, qua domini consiliarii intelligere possent, quam inique et iniuste haec et alia contra universitatem tentaret, simulque peteretur, universitatem ab huiusmodi ipsius Binderel conventionibus, videlicet iniquis et iniustis, eorundem dominorum consiliariorum decreto liberari. Exposui pro vino et fructibus 22 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.342, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.342/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success