Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1525] Anno Domini 1525, in die sancti Tiburcii et Valeriani martirum, que est decima [quarta] Aprilis, doctor Michael Pannonius de Premarthon eligitur communi doctorum annuencia in decanum, qui a clarissimo doctore Georgio Tannstetter Collimicio, decano precedente, posita racione, accepit 9 tal. den. 6 sol. et 6 den.
In huius decanatu nichil est actum insigne posteritati memorie tradendum neque congregaciones facultatis sunt preter duas celebrate, in quibus memoriae dignum nichil est tractatum. Consultatum enim est de ruina domus facultatis et solucione certi debiti per facultatem contracti a stipendio burse Liliorum et doctore Michaele Pannonio.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.355, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.355/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success