Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1498] Anno Christi 1498, in decanatu domini doctoris Ioannis Tichtel de Greyn de festo divorum Tiburcii et Valeriani ex doctoribus medicine electi, rectore clarissimo viro doctore Benczeslao Mandel de Budvicz, undecima mensis Septembris, a dominis senatoribus huius urbis Thomas Purger et Michael Gundakcher ad dominum rectorem missi nuncii veniunt dominorum senatorum rei publice curam gerencium, mentem hac serie declarant: Quoniam reipublice huius civitatis moderatores sint electi queque profutura putaverint facturi, que vero obesse147cognoverint extirpaturi, cogitantes inter alia agenda id potissimum esse, ut medicorum hic practicancium habeant discrimen, ne fortasse aliunde quis veniens medicum se nominans homines sua magis148mercia occidat quam eis vitam proroget. Cum quendam nuper illuc venientem doctorem Alexandrum Scotum admodum suspectum habeant, cuius audacia id effecit, ut omnes facile ad se alliciat, eoque tempore tot mortuos esse adverterint et quidem subito, raro vel nunquam ex illius cura salutem sed interitum evenisse; hinc moti, quia hec discernere nequeant, rectoris magnificencia cum suis, quid in homine hoc lateat experiatur, addentes nedum illum149, si minus doctus vel non doctor inventus fuerit, sed omnes empericos viros et mulieres se abigere velle, quorum temeritate et inscicia multi pereant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.47, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.47/charter>, accessed 2025-04-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success