Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[12. September 1498] Magnificencia domini rectoris legacionem suscipiens, quamprimum facultatem ad se vocans, factum exponit duodecima Septembris. Doctores omnes convenimus, quid agendum deliberantes. Stabat omnium uno ore hec sentencia: Nihil nobis in hac re solicitandum, ne fortasse bono facultatis et posterorum studentes magis avaricie et invidie accusaremur; omnes quidem ad rectoris et universitatis mandata parituros esse. Eam sentenciam in consistorio rectoris, quod occasione peticionis civium eadem die fiebat, dicimus, consulentes universitatem nostram facultatis privilegia ad se transferre debere. Concluditur in consistorio [fol. 23v] vocandum esse Alexandrum, et alterum quendam Adam, qui nuper mercator visus est, paucis tandem diebus medicine doctoratus insignia ferentem. Acciti veniunt, se doctores arroganter quidem dicunt. Quibus dominus rector ait, si medicam operam hic agere voluerint, duo se facturos: primum doctoratum probent, secundo publice in scholis medicorum respondeant.150Subdubitantes ad deliberandum quatuor horas petunt, quod facile concedebatur. Statuta erat eis secunda hora diei terciedecime Septembris. Adam tempus preveniens, fortassis exitum rei callens, se necessario hinc abiturum foras in Paden ad pacientes rogantes suum certissimum adventum, pollicens reditum et doctoratus probacionem propediem, permittente domino rectore, callidissimus abivit. Alexander rediens mandata et proposita duo se libentissime executurum dicens, matricule se inscribi petit. Miramur doctores medice facultatis hominis151 summam audaciam, quem ignavissimum ex eis scriptis ad apotecam medicinis seu receptis, optime cognovimus, scrupulos duos dyagridii pro uno tempore recipiendos mulieri ordinantem; parum ei videbatur, quartam partem dragme unius dyagridii semel offerre; qui eciam simplicia nominare nesciebat, receptas ordine elementorum seu litterarum incomptissimas scribebat, pro turbit turbichtt, pro camomilla camemila, pro oleo laurino olei laurenii, pro coloquinda colockquinta, pro litontripon litentripit. Tanta erat ex hoc homine in receptis corruptela et depravatio, ut pre nimia turpitudine doctoribus risum excitaret, quamvis de hominibus malo homini se credentibus plurimum dolerent. Sed hec omnia depravacione plena non parum pecuniarum cuidam Conrado aromatario, homini certe non multum doctoribus fido, afferebant, Alexandrum tot laudibus efferenti, ut primus homo medica arte lapsus e celo putaretur. Redeam unde digressus. Rectoris magnificencia hominis audaciam suspectam habens, litteras152, quibus doctoratum probet ne differat, iubet. Alexander, ubi se urgeri videbat, litteras illas non hic esse, sed in Quinque Ecclesiis; tempus dierum decem, ut interim afferri eas procuret, Alexandro datur. Spondet prefato spacio litteras allaturum. Pretereuntibus diebus decem rector in cepto minime negligens Alexandrum vocans, si litteras, quibus doctoratum probet, attulerit; dicit fortasse nuncium aliquo in via impediri, sed ubi redierit nuncius, se portaturum ad dominum rectorem, tamen rectorem interim de hiis non curet neque loquatur rogat. Hinc maior de homine suspicio rectori in mentem venit et acerrime instat, nisi portaverit, se continuo aliter acturum, quam putet. Alexander rectoris animum videns, litteras advenisse dicit. Mandat magnificencia domini rectoris, pro more et consuetudine statutorum facultatis medicine agat, [fol. 24r] dominos doctores medicine conveniat, congregacionem facultatis fieri humiliter roget. Homo stimulatus decanum dominum Iohannem Tichtel, medicine doctorem, accedit, alios negligit. Dominus rector in ea re pergens, facultatis nostre congregacionem fieri mandat, aliosque doctores et magistros nobis assideant vocabat, ne homo pessimus Alexander nos sibi tanquam invidos diceret esse suspectos. Fit congregacio ad horam secundam vigesimasecunda Septembris. Alexander comparet, non petit in collegium doctorum admitti, sed arrogantissime quidem, si libenter voluerimus, se in consorcium nostrum recipiamus dicit. Non minus ob rectoris mandata humanissime hominem tractamus, litteras videndas petimus, tandem subveritus rubore per genas latissime fusus, prescius doli litteras dat in manus decani. Sigillum inspicientes adeo difforme, ut apertam hominis falsitatem pre se ferret, litteras legentes in cachinnos omnes continere non potentes pro rupimus. Quid multa? Qualis homo, tales littere. Inter ridendum litteras rectori presentandas concludimus. Vocatur Alexander ad nos, in stubam veniat. Quem quot esse Avicenne canones querentes, quot fen primi canonis, quot fen quarti canonis, in doctissimum invenimus. Stupebant pre admiracione considentes nobis aliarum facultatum doctores, qui hominem tam inscium nequaquam putassent. Altera die sequenti dominica, vigesimatercia Septembris, fit rectoris consistorium de rebus actis. Dominus rector informatus falsitatem videns, mandat nobis coram existentibus Alexandrum examinemus. Quod maleferens Alexander privilegiis universitatis renunciat, sed doctores utriusque iuris assidentes renunciacionem nunc, quia acquisitum ius esset, locum non habere declarabant. Concluditur hominem tanquam falsarium carceri mancipandum esse. Vocatis satellitibus duobus, in carcerem satis certe ignominiose ducitur. Concurrentibus multis hominibus, videntibus hominem apud vulgum magne estimacionis turpiter captum in custodiam trudi, varius inde surgit rumor per totam civitatem153. Aderat interea dominus Henricus Prueschinkch erga Alexandrum benivolenciam habens, quia fedam scabiem, quem gallicum morbum dicebant, a quodam suo servo detersisset; — non quidem male in hoc operabatur, cum furtim alicubi doctoris alicuius receptum tamquam ex ingenio suo fabricatum sibi vendicaret — hominem emitti petit, idem agit dominus de Liechtenstayn, sed bene informati hominem ob scelerata commissa detestantes a peticione desistunt. Vigesima quinta tandem die causa Alexandro dicitur, quare captus sit, multisque verbis presente154notario doctor Ieronimus Balbus hominem inducit, ut de omnibus verum diceret, in nulla155unquam universitate litteris se operam dedisse, non baccalarium neque magistrum aut doctorem ex ullo unquam se creatum.156
Consistorium rem esse pregnantem considerans [fol. 24v] totam universitatem consulendam esse decrevit. Fit consistorium vigesimanona Septembris, die seraphici Mihaelis.157Variis affectibus varie fiunt sentencie. Non licebat doctoribus de facultate medica aliquid dicere, ne suspecti odio aut invidia quid agere viderentur. Collecto multorum iudicio, ad aulam universitatis tamquam frequenciorem locum, multis supra mille158varii generis hominibus presentibus, ducitur. lllic scriptis suis, que propria manu edidisset, proprio ore in sugesto perlectis, sui facinoris et falsi conscius ab excellentissimo viro domino iuris canonici159doctore Mandel ex Wudvicio, pro tempore rectore dignissimo, excluditur; tandem exclusio in valvis ecclesie sancti Stephani litteris latinis et160gentili161sermone confectis patefit etc162. [fol. 25r]
[1501/ 1502]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.48, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.48/charter>, accessed 2025-04-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success