useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.489
Signature: 1.3.489
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Dezember 1539
Sitzung vom 29. Dezember 1539  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [29. Dezember 1539] 29. Decembris iterum habita est congregatio doctorum ad novam commissionem dominorum de regimine, quod facultas medica non exspectet indicia morbi pestilentialis, sed sine dilatione consultet cum de remediis preservativis tum curativis prefati morbi. Deliberavit itaque facultas, quod remedia curativa non possent describi exacte iuxta canones medicinales, cum adhuc non constarent cause morbi, an ex contagione vel ex malorum fumorum ex terra evaporantium vel ex influxu celesti aut ex his omnibus aer ipse corrumperetur.

    Pro preservativo tamen generali dedit facultas talem instructionem, ut domus et platee servarentur munde et754fierent suffumigationes cum herbis, floribus et lignis odoriferis et in publicis plateis sepe magni ignes cum lignis bonis et odoriferis fierent. His enim maxime iuxta doctrinam Hippocratis purgaretur aer et preservaretur ab infectione; et ut etiam apothece visitarentur, an essent provisi illis medicinis, que contra illum morbum utiles essent. Cum vero cause morbi predicti magis innotescerent, velit facultas edere libellum tum pro divitibus tum pro pauperibus, quid ante et post infectionem deserviat. Harum autem rerum copias de verbo ad verbum habes in eo fasciculo755, cui titulus “Copie actorum in decanatu D. Perlachii”.756

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    754 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    755 Wurde ausgebessert.
    756 Auch dieses Aktenfaszikel ist nicht mehr vorhanden.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.