Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. Jänner 1540] 4. Ianuarii propter duo mandata dominorum de regimine congregata fuit facultas: Alterum facultati missum, ut libellum contra pestem in communem rem publicam ederet; alterum fuit missum senatui, ut ordinaret aliquos ex eorum numero, qui cum dominis doctoribus de facultate visitarent apothecas. Facultas itaque ad libellum conscribendum sese accinxit; ad consultandum vero de visitatione in senatu ordinavit facultas decanum et seniores duos de facultate, doctorem scilicet Entzianer et Udalricum Fabri, qui et nomine facultatis fecit verbum insenatu die 5. Ianuarii, quod scilicet iam non sit tempus conveniens visitandi apothecas, adductis pluribus causis, posset tamen fieri aliqua visitatio in his, que ad morbum iam imminentem spectarent, et petiit facultas duos de senatu, qui una cum doctoribus visitarent apothecas. Ordinavit itaque senatus Mag. Andream Misbegium et Stephanum Scher, viros senatorios. [fol. 137v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.490, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.490/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success