useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.492
Signature: 1.3.492
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Februar 1540
Sitzung vom 1. Februar 1540  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [1. Februar 1540] 1. Februarii die habita fuit congregatio, in qua Ioannes Iordanus civis Viennensis, frater doctoris Leopoldi Iordani, cuius anima Deo vivat, petiit facultatem, utpignora, duos videlicet deauratos ciphos, quos testamentarii deposuissent apud facultatem loco mutuate pecunie a facultate, scilicet 29 flor. 3 sol. 16 den., que doctor Iordanus a facultate mutuo acceperat, et loco legati, scilicet 20 flor. Ren., quos prefatus doctor facultati legavit ex testamento, loco debiti unum lotonem pro aureo Ren. computando acciperet, quod facultas ob amorem fratris sui benigne annuit.

    Summa itaque totius debiti, mutuate videlicet pecunie et legati, fuit 49 flor. 3 sol. 16 den., ciphi vero predicti ponderabant 42 lotones et 3 quintas, que in summa facerent 42 flor. Ren. et 6 sol. Exposuit autem doctor Leopoldus in decanatu suo, in quo et obiit, pedello 12 sol., deinde post obitum suum doctor Andreas Perlachius ut testamentarius deposuit apud sequentem decanum doctorem Entzianer in defalcationem debiti 20 sol., que tota summa facit 46 flor. Ren. 6 sol. Que summa, si a debito, scilicet 49 flor. 3 sol. 16 den. detrahatur, restans summa erit 2 flor. 5 sol. 16 den., quam Ioannes Iordanus adhuc facultati debet.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.