Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[7. Jänner 1540] 7. die Ianuarii cepta est visitatio apothecarum, et imprimis visitata fuit apotheca doctoris Iacobi Walch, presentibus doctoribus Entzianer, Udalrico Fabri, Sigismundo Haselreiter, Ioanne Sorano et decano pro tempore. Relique vero apothece visitate sunt per decanum et duos doctores sibi adiunctos, doctore videlicet Sigismundo Haselreyter et Ioanne Sorano una cum prefatis civibus.
In qua visitatione comperti sunt apothecarii non omnes ad unguem atque equaliter pharmacis et simplicibus provisi; facultas tamen, habita temporis ratione, contenta fuit et iniunxit cuilibet, ut sue fame et proximo non incommodaret, sed iuxta conscientiam, ut in extremo iudicio responsurus esset, distribueret medicamina tam divitibus quam pauperibus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.491, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.491/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success