useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.494
Signature: 1.3.494
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Februar 1540
Sitzung vom 19. Februar 1540  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [19. Februar 1540] 19. Februarii decanus, duobus adiunctis sibi doctoribus de facultate, libellum contra pestem per facultatem concinnatum senatui presentavit. Ubi inter cetera hec quoque in senatu agitata sunt presentibus doctoribus:

    Primo, ut pharmacopole pro sua quilibet facultate in his, que ad morbum imminentem spectarent, essent provisi.

    Deinde quedam adversus Constantinum iussu decani producta per modum aggravaminis senatui exposita sunt; ter enim fuerit quesitus et numquam inventus, uteretur preterea adulterato Turbith, ut ita de re amplius deliberarent.

    Tertio, quod Michael Neukircher et Sigismundus Khunigshaimer fecissent unam compositionem thiriacalem, quam loco thiriace venderent, illam757doctores visitatores prohibuerunt, sed Mag. Sigismundus Khunigshaimer noluit parere, preterea sue compositionis archetipon ad decani postulationem exhibere recusavit.

    Quarto, quod pharmacopole quidam rarissime suis in apothecis viderentur, sed omnia servitoribus committerent eciam ignavis, qui neque simpliciorum neque compositorumveram haberent cognitionem et in ceteris parum cerebri haberent.

    Quinto, quod quidam ex pharmacopolis administrarent eque ut doctores medicinas et se ad praxim intromitterent.

    Sexto, ut pauperibus in hospitali melior fieret provisio, presertim ratione fetoris, ne fetor morbo pestifero daret aliquando occasionem eum locum citius quam alterum invadendi. Hec atque alia per doctores ordinatos in senatu amice et humaniter tractata sunt. Quibus ita peractis, sese et facultatem senatui commendantes domum redierunt.

    Percepta:758

    A precedente decano doctore Francisco Emerico flor. 10, sol. 2, den. 22. A Nicolao Lunensi Bohemo pro inscriptione sui in facultatem die 25.Februarii anno etc. 1540 2 sol.

    Exposita:759

    Notario universitatis pro scheda ad conducendum funus doctoris Pilhaymer 8 den.

    Pro papiro ad rescribendum libellum contra pestem 12 den.

    Pro vino in congregationibus habitis in decanatu meo 1 sol. 22 den.

    Summa omnium perceptorum 10 flor. 4 sol. 22 den.

    Summa expositorum 2 sol. 12 den.

    Summa restans 10 flor. 2 sol. 10 den. [fol. 138v]760

    Decanatus quartus Udalrici Fabri Rheti.761

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    757 Wurde ausgebessert.
    758 Wurde zentriert eingetragen.
    759 Wurde zentriert eingetragen.
    760 Handwechsel.
    761 Wurde am oberen Seitenrand zentriert in Blockbuchstaben als Überschrift eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.