Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1540] In die divorum Tiburcii et Valeriani, anno etc. 1540 eligitur in decanum medice facultatis unanimi doctorum consensu Udalricus Fabri Rhetus, sub quo, multis silentio involutis, subnotata habentur.
Primo omnium, quod sub antecessore agi ceperat, negocium in manus meas planius incidit. Cura enim orta fuisset quasi certa ingruentis pestis opinio, apud curiales et dominos a consiliis serenissime Regine et Regiorum puerorum tum Vienne existentium sepius nec minus anxie762disputatum est tam publice quam privatim, quibus modis, qua via et ratione imminentibus malis occurrendum foret. Qua in re tum facultas tum decanus pro tempore plurimum interpellatus est ac sepenumero vel per se vel cum magistro civium ad consilium accersitus, suntque nonnulla interim facultati iniuncta, in quibus facultas non parum se gravari sentiebat. Tandem vero id laboris ad unum devolutum est, proposito stipendio, ne omnes invisum onus portarent.763Cum itaque nihil vel saltem parum appareret periculi, multaque pro expurganda civitate, plateis et domibus Viennensibus senatui essent commissa, Regia familia Vienne permansit, mitiusque agebatur quam multi opinabantur subsequenti tempore. Circa vero arcturi ortum vel paululum post, contagione quadam amplius invalescente, Regia Maiestas cum serenissima Regina et sobole Regia in Novam Civitatem sese contulit ibique ad tempus permansit felicem rei exitum expectans; quem tamen consequi non poterat, proinde alio se contulit.
Antecessor arcam, librum actorum et reliquas preter sceptrum facultatis reculas apud se, similiter et pecuniam ad finem quasi mutationis retinuit, nec quicquam ab eo exegi; gessit enim vices meas apud rectorem in Consistoriis.
Antecessor obtulit successori meo, quia ego plane nihil accepi in decanatu meo, que facultati debebantur, post redditam sui decanatus rationem, quoniam a me nulla administrationis ratio dari poterat, eo quod nihil omnino acceperam ad manus meas. [fol. 139r]764
[1540/ 1541]
Decanatus alter D. Iacobi Walch a Tessingen.765
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.495, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.495/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success