Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1540] In die divi Colomanni martiris anno etc. 1540 in facultatis medice decanum omnium calculis eligitur D. Iacobus Walch a Tessingen, in cuius officio ac dignitate hyemalis mutationis que sequuntur notatu digna contigerant.
Hac mutatione nonnulla ad facultatem devoluta sunt ob exteros ac aliunde venientes empiricos, qui preter consuetudinem atque facultatis privilegia Vienne rem medicam curandique officium exercere volentes; cum quibus iuxta facultatis decretum actum est tenorque privilegiorum servatus.
Facultatis pecunie mihi ab antecessore, videlicet D. Andrea Perlachio oblate, quia dominus D. Udalricus Fabri, qui immediate me antecessit, nihil ad manus suas perceperat, sed omnia apud Perlachium, qui antecessor suus fuerat, reliquit. Fuere 10 tal. 2 sol., nummi 14.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.496, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.496/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success