useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.5
Signature: 1.3.5
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Februar 1491
Sitzung vom 26. Februar 1491  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [26. Februar 1491] Item vicesima sexta Februarii congregata fuit facultas medicine super articulis infrascriptis: Primus ad deliberandum, quid dandum sit et contribuendum ad expensas faciendas pro hiis, qui mittendi sunt in causa universitatis ad Maiestatem Cesaream de archa facultatis medicine. Secundus articulus, ex quo dive memorie dominusdoctor Georius Schobling decessit, olim superintendens12 universitatis, alius de facultate medicine eligatur. Super primo articulo facultas bene deliberata paratam et benivolam se reddidit pro impetrando stipendio, ut saltem universitas in suo robore et esse consisteret et permaneret, certam pecuniam et condignam secundum debitam proporcionem stipendiorum aliarum facultatum porrigere et mittendis desuper electis eandem presentare. Fuerunt insuper ob eam rem ex archa nostre facultatis recepti 12 flor. Ung. Sed quia facultas theoloica contribuere non voluit, prefatum negocium preconceptum fuit impeditum et suspensum.

    Super secundo articulo deliberavit facultas et in superintendentem alme universitatis nostre concorditer fuit electus venerabilis vir arcium et medicine doctor Mag. Iohannes Tichtel ex Grein13, et ita pro tunc fuit conclusum. [fol. 3r]

    Item a Mag. Martino Stainpeiss, arcium et medicine doctore, percepi 21 sol. den. et 10 den.

    Item a Mag. Bartholomeo Stäber, arcium et medicine doctore, percepi 4 flor. Ung., quando fuit assumptus ad consorcium nostre facultatis.

    Item percepi 12 flor. Ung. ex archa nostra pro mittendis in causa stipendii prout supra. Item percepi ab uno intitulato 24 den.

    Exposita14:

    Item dedi pedello nostro pro salario sibi debito 14 sol.

    Item exposui pro potu et pane, quando dominus doctor Mag. Bartholomeus fuit assumptus 54 den.

    Item 26. Februarii exposui pro collacione: videlicet pro Rayfolio, vino australi et panibus 40 den.

    Item in electione novi decani post computum per me factum, presentavi facultati medicine 16 flor. Ung.

    Item in eadem congregacione exposui pro Rayfolio, vino australi et panibus 36 den.

    Item dedi pedello iuristarum pro tunc 3 sol. den. 24 den. pro novo libro actorum15comparando; residuum autem dictus pedellus habebit a facultate nostra.

    Item in archa nostre facultatis pro tunc remanserunt 34 flor. Ung. et 6 Ren. flor.16 [fol. 4r]

    IHC Maria17

    Domini Ioannis Tichtel decanatus sextus.18

    Anno salutaris nostri Iesu Christi optimi 1491 currente, et quidem feliciter, electus sum in decanum facultatis nostre medicine ego Ioannes Tichtel ex Greyn, qui postquam a decano precedente presentanda recepissem et computum, incepi movere quedam et multis racionibus non inutilibus persuadere super quibusdam libris impressis ad liberariam nostram emendis et deponendis; super qua re conclusum est, quod emantur. De empcionis vero tempore et numero et qualitate librorum et modo conclusum erat nihil, qua de causa floreni Ungar. 16 extra arham aput nostre domus hospitem reponebantur, e quibus florenis Ungar, dati sunt Priori collegii ducalis pro oratore Mag. Osbaldo ex Weykcherstarff ad Cesaream Maiestatem in Lincz commorantem mittendo7 flor. Ungar. Ego vero reliquos 9 in manus meas accepi ante festum martirum sanctorum Cosme et Damiani.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    12 Randglosse links in späterer Schrift: „superintendentis“. Wechsel der Tinte, Hand bleibt gleich.
    13 Randglosse links in späterer Schrift: „superintendentis eligit.“
    14 Wurde zentriert geschrieben.
    15 Randglosse rechts in anderer Schrift:
    16 Der Rest der Seite wurde freigelassen. Fol. 3v ist leer.
    18 Handwechsel, wurde als Überschrift zentriert eingetragen und unterstrichen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.