Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. April 1491] In festo Sancti Tiburcii et Valeriani martirum, facto computo, dominus decanus Mag. Iohannes Tichtel pro tunc de novo electus percepit in peccunia minuta unam libram denariorum minus 9 den., et Mag. Foedericus, incola domus pro tunc, solvit censum ad festum s. Jeorgii proxime futurum debitum. Dominus quoque doctor Mag. Johannes ex Sälingstat obligatur 3 sol. 24 den., de quibus solvet librum novum vel registrum facultatis.48
Item pro tunc repositi sunt in archam facultatis 16 flor. Ung. Actum die quo supra anno 1491.49
Item 7 flor. Ung. presentati sunt domino decano pro oratoribus ad Cesaream Maiestatem et residuum restituetur secundum proporcionalitatem. Ille punctus notetur, quia utilis est facultati ad recuperandum residuum; plus enim nostra facultas quam debuit in ea re exhibuit.50[fol. 8r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.15, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.15/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success