useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.507
Signature: 1.3.507
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. Dezember 1546
Sitzung vom 24. Dezember 1546  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [24. Dezember 1546] Convocationem primam celebravi 24. Decembris, in qua Antonium, claudum Italum cheirurgum, facultas medica punivit poena trium coronatorum, quos et dedit, quoniam pharmaceuticen, quae ad solos doctores medicos spectat, exercuerat. Iniunctum huic demum, ne posthac id faceret sub poena relegationis ab urbe; iussum deinde in hac congregatione, ut Iohannes Ebersdorferapotecarius admoneretur, ne deinceps chirurgis medicamenta, physicis debita, pararet vel venderet, quod, per me ipsum admonitus, so facturum recepit.

    Secunda congregatio habita est ad petitionem Bartolomei Bolognese, cheirurgi, qui admissionem ad exercendam artem a facultate petebat. Perlectae igitur primum sunt pro more literae testimoniales, sed cum non viderentur idoneae et sufficientes [fol. 147v], iniunctum illi est a facultate, ut adferret homo iam senex et canus pleniora testimonia anteactae vitae, quod et pollicitus est se facturum.

    Tum etiam datae sunt litterae duobus cheirurgis concedentes artis opera expressis conditionibus, unae

    Mag. Christophoro798alterae

    Mag. Michaeli Schilling. Dederunt 4 talenses, quilibet 2.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    798 Es folgt eine Lücke; er hieß entweder Paeroder Pairer.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.