Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[26. März 1547] Tertia convocatio facta est sabbato ante dominicam Iudica propter Lazarum Iudeum, quem ego precedenti die Iovis apud iudicem obstrinxeram, proponendo etiam iudici regiminis edictum.
Dicta nobis dies est Lunae post Iudica hora 12. Facultas mihi adiunxit duos doctores, Perlachium et Christophorum Hüftl, verum Iudeus pro sua calliditate subordinavit aut impetravit famulum domini ab Eitzing et domini cancellarii, qui serio affirmabant, Iudeum deposci ad curam magnificae Dominae ab Eiczing et iam esse currum illi conscendendum. Iudex credidit, dimisit illum horum authorita[te] permotus, sic ille evasit. Altera enim die mane visos hic Viennae est, et nos iudex infecto negotio dimisit, pollicitus tamen est, se velle Iudeum ad primum postulatum nostrum sistere799 [fol. 148r] sistere. Haec ideo annotavi, ut sequens decanus horum habeat certam cognitionem.
Dum essemus in hac congregatione, Bartolomeus Bononiensis iterum venit petitum facultatem exercendi artem, multis comitatus intercessoribus, quibus facultas permota et presertim literis domini Castilegii, Hispanici cancellarii, quas obtulit. Pollicita est se illum admissuram, modo adferat testimonium, se suosque mores probates esse regimini, quod libens recepit. Pretendebat enim et merito facultas medica, non esse integrum in hisce turbulentis temporibus quemquam in societatem privilegiorum admittere, multo minus ornare literis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.508, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.508/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success