useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.510
Signature: 1.3.510
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1547
Sitzung vom 14. April 1547  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. April 1547] Anno a nato Christo 1547, in festo divorum Tiburtii et Valeriani, ex rectore studii generalis Viennensis electus est in decanum inclytaefacultatis collegii medicorum nobilis et excellens vir Vuolfgangus Lazius Viennensis804, philosophiae et medicinarum doctor et theoricae ordinarius, invictissimi Romanorum Regis Ferdinandi Augusti historiographus, in cuius magistratu haec acta sunt, ut sequitur.

    Primo misso scipione argenteo decanus praecedens atque ladula cum statutis, literis et sigillo per communem famulum 3 coronatos, 2 taleros et 9 gross. exhibuit, de quibus exposita sunt:

    13. Mai pro vino Vipachico in congregatione propter Lazarum 12. cruc.

    24. Mai in congregatione ratione medici ordinandi in xenodochium Regium pro vino 5 cruc.

    12. Iulii, dum doctor Italus audiretur, pro vino 12 cruc.

    9. Septembris in congregatione habita propter Anthonium Manium 10 cruc.

    Magistro admissionum, qui duo decreta regiminis, alterum Lazaro Iudaeo, alterum Bartholomaeo de Bolognia obtulit, 12 cruc. Pro transscribendis libellis supplicibus ratione Iudaei et Bartholomei 3 sol. den. Lictori iudicis, ut Iudaeus vocetur, 3 cruc. Defalcatis igitur expositis 10 sol. 6 cruc. a perceptis remanet debitum meum, quod successori misi: 2 coronati, 2 talleri, 6 sol. et 1 gross.

    Nomina personarum, quas fumo Mag. Christopherus partim curavit partim iterum restitutos exhibuit oculis nostris:805

    Michael Huebr.

    Leonhardus Schellhamer ex Wassrburg.

    Marcus Obertzhauser.

    Franciscus Kristerer.

    Vuolfgangus Khern.

    Andreas Schrenkh ex Nusdorf.

    Thomas Grueber ex eodem loco.

    Ioannes Rott e Normberga.

    Anna Teschl lanii uxor ex Gallenbrunn. [fol. 150r]

    Memoratu digna per hanc mutationem multa gesta sunt, in Misnia praesertim et Bohemia806. Fusus enim prelio Ioannes Fridericus, Saxoniae dux elector, a Carolo V. et Ferdinando Augustis, quorum multis annis obsequium detrectaverat, pestifera apud Schmalcaldum oppidum Franconiae cum aliquot Germaniae proceribus inita coniuratione, in captivitatem insuper adseritur et titulo electoris et parte bonorum privatus, magnum posteris retinendae fidei exhibendique dominis obsequii exemplum erit. Idem Bohemis gestum atque eodem et eventu et exemplo. Qui cum Schmalcaldienses imitati similem Pragae contra Regem ipsorum Ferdinandum Augustum conspirationem fecissent, regalibus filiabus obsidione pressis et Saxoniae duce in spem regni vocato, a Rege tandem bello domiti, non vi armorum sed gentilitiis legibus pro qualitate criminis quique puniti sunt. Gladii supplitio quatuor:Venceslaus Pietipesco et Bernhardus Barchanetz ex ordine equestri, Iacobus Feyrer et quidam textor pannorum ex numero civium Pragensium. Caeteri custodia et parte bonorum mulctati ex subselliis baronum et equitum, plerique magno loco nati viri, quorum nomina gentilitia in nostra historia Augusta recensentur. Sunt et senatores quidam Pragenses cum consule virgis caesi. Tantae molis erat gentem tam faeram, quae primaecclesiam deseruerat, et prava non semel contra suos Principes rerum consilia susceperat, edomare. Qua in re Austriae et laudis et aeris cumulus non contemnendus accessit.

    In hac mutatione eximius vir, nostrae facultatis alumnus, doctor Ioannes Haring Viennensis plane dignus senectute, quam antequam attingere potuit, in ipso flore aetatis abreptus est. [fol. 150v]

    Est in hoc meo decanatu actio contra Lazarum Hebracum suscepta et apud senatum et apud urbis praetorem, sed ob Iudei astutiam et familiaritatem, quam, habet cum primis viris, hactenus effectum est nihil.

    Bartholomeo Bolognensi Italo807, qui morbi gallici et podagrae curam mentiebatur, opera artis a senatu Regio sunt interdicta. Qua de re successor acta mea consulet, que hocce in libro uno fasciculo colligata reperiet.808[fol. 151r]809

    [1547/ 1548]

    Andree Perlachii Stiri ex Witschein decanatus secundus.810

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    804 Randglosse am linken Seitenrand.
    805 Dieser Satz wurde rechtsbündig eingetragen.
    806 Randglosse am rechten Seitenrand in anderer Schrift.
    807 Am linken Seitenrand der Vermerk: Italo.
    808 Diese Beilagen sind nicht mehr vorhanden.
    809 Handwechsel.
    810 Wurde am oberen Seitenrand zentriert und in Blockbuchstaben eingetragen.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.