Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. Oktober 1502] Anno 1502173, in die sancti Collomanni, electus fuit in decanum doctor Iohannes Markartt ex Hallprunna, qui tandem die sabati post Simonis et Iude convocavit doctores propter articulos sequentes174.
Congregacio prima175.
Primo ad recipiendum racionem de antiquo vel precedenti decano. De illo nil factum fuit. Secundo ad conspiciendum fenestras, quas dominus Cristannus construxit in tecto suo versus curiam. Supra quo conclusum fuit, quod artisani postulentur, qui structuram conspiciant, quod factum fuit posterius.
Tercio ad videndum, si ius competat domino Cristanno,ut inquilino horrei. quod reformet et exiccet sua vasa in curia domus facultatis. Conclusum fuit, quod nullum omnino ius merito locationis sibi in curia competat, nec debeat curiam in minimo occupare, nisi quantum de consensu inquilini domus pro tempore haberi potest, citra tamen facultatis iacturam176.
Quarto ad prohibendum quendam scolarem medicine a communione empericorum, et ut conformet se suis promissis. Fuit ille scolaris circa quendam lapicidam empericum. Conclusum fuit, quod decanus eundem aviset ad emendam; quod si non fecerit, eundem excludat a facultate.
Quarto propter facultatis privilegium, de quo conclusum fuit, quod doctores singuli concipiant modum vel modos, quo pacto in meliori177forma negocium facultatis dominis de consulatu racione empericorum proponatur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.57, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.57/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success