Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[4. November 1502] Congregacio secunda feria sexta post Omnium Sanctorum facta fuit propter articulos sequentes178.
Primo quid finaliter propter empericos fiat. Conclusum, quod dominus rector doctor Wilhelmus in consulatu factum per se proponat, quantocius illud fieri possit, sic tamen, quod singuli domini doctores et scolares secum in consulatum eant; tempus autem et horam convenientem decanus a magistro civium inquirat.
Secundo ad audiendum petitionem Mag. Iohannis Wisinger, qui petivit se admitti ad examen pro baccalariatu in medicina. Facultas conclusit, quod admittatur et examinetur, quod tamen posterius lectiones doctorum diligenter visitet ante et post eius examinacionem et neglectam adimpleat responsionem. Suspensum fuit examen hac die usque ad proximam congregacionem vel quando domini doctores commodius possent.179
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.58, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.58/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success