Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[13. April 1554] Anno Domini 1554., die 14.917Aprilis, profesto divorum Tiburtii et Valeriani, Andreas Plancus, artium, philosophiae et medicinae doctor, publicus et ordinarius sanctae linguae professor, in decanum facultatis medicae est electus, in cuius muneris administratione acta sunt, quae sequuntur.
Primo omnium a praecedente domino decano Ioanne Schrötter accepit sigillum, ladulam cum privilegiis, librum statutorum una cum novae Reformationis libro, sceptrum argenteum fractum cum rosa una deficiente, pecuniae nihil. Debet autem nominatus antecessor facultati 3 sol. 5 den., quam summam inscripsit remisisse per pedellum, id quod non est factum.
In principio decanatus mei auditus, examinatus et admissus est ad chyrurgicam practicam Mag. Ludovicus Peiß918. Dedit facultati 1 flor., 4 sol. 919
Et quia antecessor Stanislao N. pedello stipendium pro labore non numeraverat, dedi eodem die pedello 1 flor. 1 sol. 10 den. [fol. 177v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.578, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.578/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success