Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[14. Juni 1554] Convocationem facultatis medicae primam celebravi 14. die Iunii, in qua primo obtuli excellentissimis dominis doctoribus decretum magnifici domini rectoris occasione consiliarii perpetui, qui in Consistoriis universitatis rectori magnifico adsistat. Ad hanc subeundi provinciam electus est clarissimus atque excellentissimus dominus doctor Franciscus Emericus, publicus et ordinarius practices professor.920Eodem die coram facultate comparuit Carolus N., qui aliquando approbatus fuit in secando calculo. Is quum tantum copias suarum testimonialium literarum facultati obtulisset, iussus est ad sequentem congregationem originale adferre. Symposium eius diei constitit:
Pro vino rnalvatico 1 sol. 18 den.
Item pro vino communi 24 den.
Item pro pane et cerasis 26 den.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.579, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.3.579/charter>, accessed 2025-04-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success