useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.3.580
Signature: 1.3.580
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. August 1554
Sitzung vom 14. August 1554  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558

    x

    [14. August 1554] Secunda congregatio est celebrata die 14. Augusti. In hac literas testimoniales gradus doctoratus ostendit facultati D.Ladislaus Stuff petiitque pro admissione ad facultatem, item puncta, respondentem aliquem; in numerando pecuniae [fol. 178r]confidebat, uti supplex libellus prae se ferebat, dominos doctores de facultate aequiores fore benignioresque. Effectum autem est nihil, sed facultas statuit, ut D. Ladislaus pecuniam, sicuti moris est, exponeret921eandemque apud decanum deponeret, et sic quemvis dominorum doctorum pro sua persona benigniorem posse fieri.922

    In eadem congregatione Carolus Minster coactus per magistrum civium comparuit. Is exhibuit facultati quoddam “fidimus", ut vocant, suarum testimonialium literarum. Reviso “fidimus" concluditur, quod stilus exhibiti “fidimus" non sit stilus facultatis; imo facultas credit literas suorum privilegiorum esse surrepticias. Ea de causa voluit facultas, ut clarissimus dominus doctor Cornax ageret cum Regiae Maiestatis etc. cancellario, universitatis conservatore amplissimo. “Fidimus" cupiebant domini doctores, ut reservaretur apud facultatem. In eadem [congregatione]quidam balneator Mathaeus Fux est examinatus et admissus. Dedit facultati 1 flor. 6 sol.

    In hac congregatione habita exposui pro vino malvatico et communi, pro crustulis, peponibus et pyris 5 sol. 26 den.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904


    Notes
    921 Das nachfolgende Wort wurde gestrichen.
    922 Handwechsel.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.